De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  2. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  3. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  4. at quoniam fragili natura praedita constant,
  5. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  6. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  7. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  8. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  9. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  10. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  11. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  12. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  13. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  14. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  15. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  16. commutari aliqua possent ratione revicta,