De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  2. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  3. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  4. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  5. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  6. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  7. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  8. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  9. commutari aliqua possent ratione revicta,
  10. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  11. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  12. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  13. nec totiens possent generatim saecla referre
  14. naturam mores victum motusque parentum.
  15. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  16. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  17. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  18. et minima constat natura nec fuit umquam
  19. per se secretum neque post hac esse valebit,
  20. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  21. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  22. agmine condenso naturam corporis explent;
  23. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  24. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  25. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  26. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  27. non ex illorum conventu conciliata,
  28. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  29. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  30. concedit natura reservans semina rebus.
  31. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  32. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  33. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  34. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  35. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  36. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  37. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  38. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  39. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  40. credere posse animum, victus fateare necessest
  41. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  42. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  43. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  44. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  45. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  46. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  47. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  48. non possunt ea quae debet genitalis habere
  49. materies, varios conexus pondera plagas
  50. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  51. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  52. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  53. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  54. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  55. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  56. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  57. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  58. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  59. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  60. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  61. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  62. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  63. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  64. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  65. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  66. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  67. languidior porro disiectis disque supatis.
  68. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  69. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  70. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  71. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  72. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  73. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  74. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  75. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  76. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  77. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  78. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  79. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  80. ut videas non e stipatis partibus esse.
  81. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  82. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  83. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  84. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  85. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  86. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  87. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  88. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  89. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  90. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  91. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  92. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  93. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  94. naturam res et convertunt corpora sese,
  95. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  96. nil referret enim quaedam decedere, abire
  97. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  98. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  99. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  100. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  101. concursus motus ordo positura figurae
  102. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  103. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  104. praeterea rei quae corpora mittere possit
  105. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  106. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  107. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  108. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  109. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  110. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  111. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  112. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  113. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  114. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  115. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  116. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  117. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  118. et velit ardoris naturam linquere solam,
  119. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  120. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  121. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  122. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  123. et qui principium gignundis aera rebus
  124. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  125. fingere res ipsum per se terramve creare
  126. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  127. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  128. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  129. aera iungentes igni terramque liquori,
  130. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  131. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  132. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  133. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  134. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  135. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  136. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  137. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  138. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  139. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  140. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  141. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  142. quae cum magna modis multis miranda videtur
  143. gentibus humanis regio visendaque fertur
  144. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  145. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  146. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.