De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  2. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  3. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  4. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  5. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  6. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  7. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  8. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  9. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  10. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  11. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  12. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  13. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  14. discidio potis est seiungi seque gregari,
  15. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  16. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  17. servitium contra paupertas divitiaeque,
  18. libertas bellum concordia cetera quorum
  19. adventu manet incolumis natura abituque,
  20. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  21. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  22. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  23. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  24. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  25. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  26. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  27. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  28. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  29. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  30. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  31. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  32. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  33. denique materies si rerum nulla fuisset
  34. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  35. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  36. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  37. clara accendisset saevi certamina belli
  38. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  39. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  40. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  41. non ita uti corpus per se constare neque esse
  42. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  43. sed magis ut merito possis eventa vocare
  44. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  45. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  46. partim concilio quae constant principiorum.
  47. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  48. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  49. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  50. in rebus solido reperiri corpore posse.
  51. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  52. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  53. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  54. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  55. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  56. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  57. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  58. sensimus infuso lympharum rore superne.
  59. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  60. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  61. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  62. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  63. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  64. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  65. Principio quoniam duplex natura duarum
  66. dissimilis rerum longe constare repertast,
  67. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  68. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  69. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  70. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  71. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  72. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  73. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  74. materiem circum solidam constare necessest;
  75. nec res ulla potest vera ratione probari
  76. corpore inane suo celare atque intus habere,
  77. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  78. id porro nihil esse potest nisi materiai
  79. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  80. materies igitur, solido quae corpore constat,
  81. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  82. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  83. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  84. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  85. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  86. alternis igitur ni mirum corpus inani
  87. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  88. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  89. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  90. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  91. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  92. nec ratione queunt alia temptata labare;
  93. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  94. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  95. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  96. nec capere umorem neque item manabile frigus
  97. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  98. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  99. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  100. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  101. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  102. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  103. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  104. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  105. at quoniam supra docui nil posse creari
  106. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  107. esse inmortali primordia corpore debent,
  108. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  109. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  110. sunt igitur solida primordia simplicitate
  111. nec ratione queunt alia servata per aevom
  112. ex infinito iam tempore res reparare.
  113. denique si nullam finem natura parasset
  114. frangendis rebus, iam corpora materiai
  115. usque redacta forent aevo frangente priore,
  116. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  117. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  118. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  119. quam rursus refici; qua propter longa diei
  120. infinita aetas ante acti temporis omnis
  121. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  122. numquam relicuo reparari tempore posset.
  123. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  124. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  125. et finita simul generatim tempora rebus
  126. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  127. Huc accedit uti, solidissima materiai
  128. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  129. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  130. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  131. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  132. at contra si mollia sint primordia rerum,
  133. unde queant validi silices ferrumque creari,
  134. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  135. principio fundamenti natura carebit.
  136. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  137. quorum condenso magis omnia conciliatu
  138. artari possunt validasque ostendere viris.
  139. porro si nullast frangendis reddita finis
  140. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  141. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  142. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  143. at quoniam fragili natura praedita constant,
  144. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  145. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  146. Denique iam quoniam generatim reddita finis