De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  2. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  3. at quoniam fragili natura praedita constant,
  4. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  5. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  6. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  7. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  8. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  9. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  10. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  11. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  12. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  13. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  14. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  15. commutari aliqua possent ratione revicta,
  16. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  17. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  18. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  19. nec totiens possent generatim saecla referre
  20. naturam mores victum motusque parentum.
  21. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  22. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  23. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  24. et minima constat natura nec fuit umquam
  25. per se secretum neque post hac esse valebit,
  26. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  27. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  28. agmine condenso naturam corporis explent;
  29. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  30. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  31. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  32. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  33. non ex illorum conventu conciliata,
  34. sed magis aeterna pollentia simplicitate,