De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. principio fundamenti natura carebit.
  2. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  3. quorum condenso magis omnia conciliatu
  4. artari possunt validasque ostendere viris.
  5. porro si nullast frangendis reddita finis
  6. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  7. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  8. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  9. at quoniam fragili natura praedita constant,
  10. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  11. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  12. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  13. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  14. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  15. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  16. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  17. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  18. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  19. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  20. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  21. commutari aliqua possent ratione revicta,
  22. incertum quoque iam constet quid possit oriri,