De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. denique si nullam finem natura parasset
  2. frangendis rebus, iam corpora materiai
  3. usque redacta forent aevo frangente priore,
  4. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  5. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  6. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  7. quam rursus refici; qua propter longa diei
  8. infinita aetas ante acti temporis omnis
  9. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  10. numquam relicuo reparari tempore posset.
  11. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  12. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  13. et finita simul generatim tempora rebus
  14. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  15. Huc accedit uti, solidissima materiai
  16. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  17. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  18. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  19. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  20. at contra si mollia sint primordia rerum,
  21. unde queant validi silices ferrumque creari,
  22. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis