De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. frangendis rebus, iam corpora materiai
  2. usque redacta forent aevo frangente priore,
  3. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  4. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  5. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  6. quam rursus refici; qua propter longa diei
  7. infinita aetas ante acti temporis omnis
  8. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  9. numquam relicuo reparari tempore posset.
  10. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  11. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  12. et finita simul generatim tempora rebus
  13. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  14. Huc accedit uti, solidissima materiai
  15. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  16. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  17. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  18. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  19. at contra si mollia sint primordia rerum,
  20. unde queant validi silices ferrumque creari,
  21. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  22. principio fundamenti natura carebit.
  23. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  24. quorum condenso magis omnia conciliatu
  25. artari possunt validasque ostendere viris.
  26. porro si nullast frangendis reddita finis
  27. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  28. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  29. quae non dum clueant ullo temptata periclo.