De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  2. alternis igitur ni mirum corpus inani
  3. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  4. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  5. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  6. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  7. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  8. nec ratione queunt alia temptata labare;
  9. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  10. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  11. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  12. nec capere umorem neque item manabile frigus
  13. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  14. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  15. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  16. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  17. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  18. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  19. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  20. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  21. at quoniam supra docui nil posse creari
  22. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  23. esse inmortali primordia corpore debent,
  24. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  25. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  26. sunt igitur solida primordia simplicitate
  27. nec ratione queunt alia servata per aevom
  28. ex infinito iam tempore res reparare.
  29. denique si nullam finem natura parasset