De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ex infinito iam tempore res reparare.
  2. denique si nullam finem natura parasset
  3. frangendis rebus, iam corpora materiai
  4. usque redacta forent aevo frangente priore,
  5. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  6. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  7. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  8. quam rursus refici; qua propter longa diei
  9. infinita aetas ante acti temporis omnis
  10. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  11. numquam relicuo reparari tempore posset.
  12. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  13. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  14. et finita simul generatim tempora rebus
  15. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  16. Huc accedit uti, solidissima materiai
  17. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  18. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  19. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  20. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  21. at contra si mollia sint primordia rerum,
  22. unde queant validi silices ferrumque creari,
  23. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  24. principio fundamenti natura carebit.
  25. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  26. quorum condenso magis omnia conciliatu
  27. artari possunt validasque ostendere viris.
  28. porro si nullast frangendis reddita finis
  29. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  30. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  31. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  32. at quoniam fragili natura praedita constant,
  33. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  34. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  35. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  36. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  37. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  38. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  39. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  40. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  41. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  42. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  43. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  44. commutari aliqua possent ratione revicta,
  45. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  46. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  47. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  48. nec totiens possent generatim saecla referre
  49. naturam mores victum motusque parentum.
  50. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  51. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  52. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  53. et minima constat natura nec fuit umquam
  54. per se secretum neque post hac esse valebit,
  55. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  56. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  57. agmine condenso naturam corporis explent;
  58. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  59. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  60. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  61. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  62. non ex illorum conventu conciliata,
  63. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  64. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  65. concedit natura reservans semina rebus.
  66. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  67. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  68. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  69. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  70. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  71. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  72. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  73. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  74. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  75. credere posse animum, victus fateare necessest
  76. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  77. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  78. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  79. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  80. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  81. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  82. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  83. non possunt ea quae debet genitalis habere
  84. materies, varios conexus pondera plagas
  85. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  86. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt