De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  2. materiem circum solidam constare necessest;
  3. nec res ulla potest vera ratione probari
  4. corpore inane suo celare atque intus habere,
  5. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  6. id porro nihil esse potest nisi materiai
  7. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  8. materies igitur, solido quae corpore constat,
  9. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  10. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  11. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  12. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  13. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  14. alternis igitur ni mirum corpus inani
  15. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  16. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  17. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  18. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  19. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  20. nec ratione queunt alia temptata labare;
  21. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  22. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  23. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  24. nec capere umorem neque item manabile frigus
  25. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  26. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  27. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  28. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  29. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  30. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  31. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  32. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  33. at quoniam supra docui nil posse creari
  34. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  35. esse inmortali primordia corpore debent,
  36. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  37. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  38. sunt igitur solida primordia simplicitate
  39. nec ratione queunt alia servata per aevom
  40. ex infinito iam tempore res reparare.
  41. denique si nullam finem natura parasset
  42. frangendis rebus, iam corpora materiai
  43. usque redacta forent aevo frangente priore,
  44. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  45. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  46. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  47. quam rursus refici; qua propter longa diei
  48. infinita aetas ante acti temporis omnis
  49. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  50. numquam relicuo reparari tempore posset.
  51. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  52. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  53. et finita simul generatim tempora rebus
  54. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  55. Huc accedit uti, solidissima materiai
  56. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  57. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  58. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  59. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  60. at contra si mollia sint primordia rerum,
  61. unde queant validi silices ferrumque creari,
  62. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  63. principio fundamenti natura carebit.
  64. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  65. quorum condenso magis omnia conciliatu
  66. artari possunt validasque ostendere viris.
  67. porro si nullast frangendis reddita finis
  68. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  69. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  70. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  71. at quoniam fragili natura praedita constant,
  72. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  73. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  74. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  75. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  76. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  77. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  78. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  79. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  80. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  81. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  82. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  83. commutari aliqua possent ratione revicta,
  84. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  85. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  86. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  87. nec totiens possent generatim saecla referre
  88. naturam mores victum motusque parentum.
  89. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  90. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  91. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  92. et minima constat natura nec fuit umquam
  93. per se secretum neque post hac esse valebit,
  94. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  95. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  96. agmine condenso naturam corporis explent;
  97. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  98. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  99. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  100. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  101. non ex illorum conventu conciliata,
  102. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  103. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  104. concedit natura reservans semina rebus.
  105. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  106. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  107. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  108. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  109. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  110. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  111. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  112. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  113. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  114. credere posse animum, victus fateare necessest
  115. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  116. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  117. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  118. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  119. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  120. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  121. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  122. non possunt ea quae debet genitalis habere
  123. materies, varios conexus pondera plagas
  124. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  125. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  126. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  127. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  128. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  129. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  130. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  131. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  132. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  133. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  134. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  135. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  136. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  137. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  138. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  139. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  140. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  141. languidior porro disiectis disque supatis.
  142. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  143. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  144. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  145. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  146. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  147. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  148. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  149. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  150. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  151. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  152. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  153. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  154. ut videas non e stipatis partibus esse.
  155. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  156. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  157. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  158. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  159. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  160. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  161. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  162. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  163. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  164. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  165. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  166. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  167. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  168. naturam res et convertunt corpora sese,
  169. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  170. nil referret enim quaedam decedere, abire
  171. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  172. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  173. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  174. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  175. concursus motus ordo positura figurae
  176. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  177. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  178. praeterea rei quae corpora mittere possit
  179. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  180. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  181. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  182. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  183. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  184. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  185. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  186. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  187. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  188. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  189. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  190. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  191. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  192. et velit ardoris naturam linquere solam,
  193. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  194. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  195. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  196. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  197. et qui principium gignundis aera rebus
  198. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  199. fingere res ipsum per se terramve creare
  200. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  201. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  202. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  203. aera iungentes igni terramque liquori,
  204. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  205. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  206. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  207. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  208. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  209. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  210. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  211. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  212. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  213. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  214. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  215. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  216. quae cum magna modis multis miranda videtur
  217. gentibus humanis regio visendaque fertur
  218. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  219. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  220. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  221. carmina quin etiam divini pectoris eius
  222. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  223. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  224. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  225. partibus egregie multis multoque minores,
  226. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  227. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  228. sanctius et multo certa ratione magis quam
  229. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  230. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  231. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  232. Primum quod motus exempto rebus inani
  233. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  234. aera solem ignem terras animalia frugis
  235. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  236. deinde quod omnino finem non esse secandis
  237. corporibus facient neque pausam stare fragori
  238. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  239. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  240. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  241. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  242. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  243. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  244. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  245. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  246. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  247. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  248. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  249. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  250. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  251. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  252. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  253. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  254. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  255. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  256. quam contra res illorum retroque putari?
  257. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  258. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  259. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  260. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  261. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  262. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  263. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  264. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  265. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  266. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  267. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  268. at primordia gignundis in rebus oportet
  269. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  270. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  271. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  272. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  273. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  274. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  275. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  276. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  277. nec cessare haec inter se mutare, meare
  278. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  279. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  280. immutabile enim quiddam superare necessest,
  281. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  282. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  283. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  284. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  285. in commutatum veniunt, constare necessest
  286. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  287. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  288. quin potius tali natura praedita quaedam
  289. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  290. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  291. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  292. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  293. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  294. aeris e terra res omnis crescere alique;
  295. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  296. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  297. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  298. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  299. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  300. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  301. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  302. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  303. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  304. ni mirum quia multa modis communia multis
  305. multarum rerum in rebus primordia mixta
  306. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  307. atque eadem magni refert primordia saepe
  308. cum quibus et quali positura contineantur
  309. et quos inter se dent motus accipiantque;
  310. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  311. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  312. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  313. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  314. multa elementa vides multis communia verbis,
  315. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  316. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  317. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  318. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  319. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  320. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  321. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  322. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  323. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  324. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  325. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  326. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  327. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  328. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  329. ex aurique putat micis consistere posse
  330. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  331. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  332. cetera consimili fingit ratione putatque.
  333. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  334. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  335. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  336. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  337. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  338. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  339. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  340. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  341. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  342. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  343. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  344. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  345. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  346. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  347. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  348. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  349. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  350. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  351. * * *
  352. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  353. esse et habere in se nervorum corpora parva
  354. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  355. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  356. ex alienigenis rebus constare putetur,
  357. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  358. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  359. si sunt in terris, terram constare necessest
  360. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  361. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  362. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  363. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  364. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  365. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  366. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  367. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  368. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  369. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  370. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  371. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  372. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  373. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  374. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  375. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  376. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  377. et latices dulcis guttas similique sapore
  378. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  379. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  380. herbarum genera et fruges frondesque videri
  381. dispertita inter terram latitare minute,
  382. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  383. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  384. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  385. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  386. verum semina multimodis inmixta latere
  387. multarum rerum in rebus communia debent.
  388. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  389. arboribus vicina cacumina summa terantur
  390. inter se validis facere id cogentibus austris,
  391. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  392. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  393. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  394. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  395. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  396. non possent ullum tempus celarier ignes,
  397. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  398. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  399. permagni referre eadem primordia saepe
  400. cum quibus et quali positura contineantur
  401. et quos inter se dent motus accipiantque,
  402. atque eadem paulo inter se mutata creare
  403. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  404. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  405. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  406. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  407. si fieri non posse putas, quin materiai
  408. corpora consimili natura praedita fingas,
  409. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  410. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  411. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  412. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  413. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  414. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  415. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  416. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  417. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  418. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  419. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  420. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  421. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  422. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  423. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  424. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  425. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  426. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  427. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  428. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  429. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  430. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  431. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  432. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  433. sed potius tali facto recreata valescat,
  434. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  435. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  436. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  437. carmine Pierio rationem exponere nostram
  438. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  439. si tibi forte animum tali ratione tenere
  440. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  441. naturam rerum, qua constet compta figura.
  442. Sed quoniam docui solidissima materiai
  443. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  444. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  445. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  446. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  447. pervideamus utrum finitum funditus omne
  448. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  449. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  450. finitumst; namque extremum debebat habere.
  451. extremum porro nullius posse videtur
  452. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  453. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  454. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  455. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  456. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  457. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  458. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  459. Praeterea si iam finitum constituatur
  460. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras