De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. semotum a curis adhibe veram ad rationem,
  2. ne mea dona tibi studio disposta fideli,
  3. intellecta prius quam sint, contempta relinquas.
  4. nam tibi de summa caeli ratione deumque
  5. disserere incipiam et rerum primordia pandam,
  6. unde omnis natura creet res, auctet alatque,
  7. quove eadem rursum natura perempta resolvat,
  8. quae nos materiem et genitalia corpora rebus
  9. reddunda in ratione vocare et semina rerum
  10. appellare suemus et haec eadem usurpare
  11. corpora prima, quod ex illis sunt omnia primis.
  12. Humana ante oculos foede cum vita iaceret
  13. in terris oppressa gravi sub religione,
  14. quae caput a caeli regionibus ostendebat
  15. horribili super aspectu mortalibus instans,
  16. primum Graius homo mortalis tollere contra
  17. est oculos ausus primusque obsistere contra;
  18. quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti
  19. murmure compressit caelum, sed eo magis acrem
  20. inritat animi virtutem, effringere ut arta
  21. naturae primus portarum claustra cupiret.
  22. ergo vivida vis animi pervicit et extra
  23. processit longe flammantia moenia mundi
  24. atque omne immensum peragravit mente animoque,
  25. unde refert nobis victor quid possit oriri,
  26. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  27. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  28. quare religio pedibus subiecta vicissim
  29. opteritur, nos exaequat victoria caelo.
  30. Illud in his rebus vereor, ne forte rearis
  31. impia te rationis inire elementa viamque
  32. indugredi sceleris. quod contra saepius illa
  33. religio peperit scelerosa atque impia facta.
  34. Aulide quo pacto Triviai virginis aram
  35. Iphianassai turparunt sanguine foede
  36. ductores Danaum delecti, prima virorum.
  37. cui simul infula virgineos circum data comptus
  38. ex utraque pari malarum parte profusast,
  39. et maestum simul ante aras adstare parentem
  40. sensit et hunc propter ferrum celare ministros
  41. aspectuque suo lacrimas effundere civis,
  42. muta metu terram genibus summissa petebat.
  43. nec miserae prodesse in tali tempore quibat,
  44. quod patrio princeps donarat nomine regem;
  45. nam sublata virum manibus tremibundaque ad aras
  46. deductast, non ut sollemni more sacrorum
  47. perfecto posset claro comitari Hymenaeo,
  48. sed casta inceste nubendi tempore in ipso
  49. hostia concideret mactatu maesta parentis,
  50. exitus ut classi felix faustusque daretur.
  51. tantum religio potuit suadere malorum.
  52. Tutemet a nobis iam quovis tempore vatum
  53. terriloquis victus dictis desciscere quaeres.
  54. quippe etenim quam multa tibi iam fingere possunt
  55. somnia, quae vitae rationes vertere possint
  56. fortunasque tuas omnis turbare timore!
  57. et merito; nam si certam finem esse viderent
  58. aerumnarum homines, aliqua ratione valerent
  59. religionibus atque minis obsistere vatum.
  60. nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas,
  61. aeternas quoniam poenas in morte timendum.
  62. ignoratur enim quae sit natura animai,
  63. nata sit an contra nascentibus insinuetur
  64. et simul intereat nobiscum morte dirempta
  65. an tenebras Orci visat vastasque lacunas
  66. an pecudes alias divinitus insinuet se,
  67. Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno
  68. detulit ex Helicone perenni fronde coronam,
  69. per gentis Italas hominum quae clara clueret;
  70. etsi praeterea tamen esse Acherusia templa
  71. Ennius aeternis exponit versibus edens,
  72. quo neque permaneant animae neque corpora nostra,
  73. sed quaedam simulacra modis pallentia miris;
  74. unde sibi exortam semper florentis Homeri
  75. commemorat speciem lacrimas effundere salsas
  76. coepisse et rerum naturam expandere dictis.
  77. qua propter bene cum superis de rebus habenda
  78. nobis est ratio, solis lunaeque meatus
  79. qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur
  80. in terris, tunc cum primis ratione sagaci
  81. unde anima atque animi constet natura videndum,
  82. et quae res nobis vigilantibus obvia mentes
  83. terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,
  84. cernere uti videamur eos audireque coram,
  85. morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
  86. Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
  87. difficile inlustrare Latinis versibus esse,
  88. multa novis verbis praesertim cum sit agendum
  89. propter egestatem linguae et rerum novitatem;
  90. sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
  91. suavis amicitiae quemvis efferre laborem
  92. suadet et inducit noctes vigilare serenas
  93. quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
  94. clara tuae possim praepandere lumina menti,
  95. res quibus occultas penitus convisere possis.
  96. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  97. non radii solis neque lucida tela diei
  98. discutiant, sed naturae species ratioque.
  99. Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
  100. nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
  101. quippe ita formido mortalis continet omnis,
  102. quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
  103. quorum operum causas nulla ratione videre
  104. possunt ac fieri divino numine rentur.
  105. quas ob res ubi viderimus nil posse creari
  106. de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
  107. perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
  108. et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
  109. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  110. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  111. e mare primum homines, e terra posset oriri
  112. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  113. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  114. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  115. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  116. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  117. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  118. qui posset mater rebus consistere certa?
  119. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  120. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  121. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  122. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  123. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  124. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  125. vites autumno fundi suadente videmus,
  126. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  127. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  128. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  129. tuto res teneras effert in luminis oras?
  130. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  131. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  132. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  133. concilio possent arceri tempore iniquo.
  134. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  135. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  136. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  137. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  138. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  139. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  140. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  141. quicque sua de materia grandescere alique.
  142. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  143. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  144. nec porro secreta cibo natura animantum
  145. propagare genus possit vitamque tueri;
  146. ut potius multis communia corpora rebus
  147. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  148. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  149. Denique cur homines tantos natura parare
  150. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  151. transire et magnos manibus divellere montis
  152. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  153. si non, materies quia rebus reddita certast
  154. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  155. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  156. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  157. aeris in teneras possint proferrier auras.
  158. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  159. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  160. esse videlicet in terris primordia rerum
  161. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  162. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  163. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  164. sponte sua multo fieri meliora videres.
  165. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  166. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  167. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  168. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  169. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  170. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  171. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  172. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  173. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  174. nullius exitium patitur natura videri.
  175. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  176. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  177. unde animale genus generatim in lumina vitae
  178. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  179. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  180. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  181. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  182. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  183. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  184. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  185. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  186. inmortali sunt natura praedita certe.
  187. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  188. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  189. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  190. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  191. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  192. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  193. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  194. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  195. dissimiles constant aeternaque materies est,
  196. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  197. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  198. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  199. discidio redeunt in corpora materiai.
  200. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  201. in gremium matris terrai praecipitavit;
  202. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  203. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  204. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  205. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  206. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  207. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  208. corpora deponunt et candens lacteus umor
  209. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  210. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  211. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  212. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  213. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  214. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  215. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  216. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  217. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  218. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  219. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  220. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  221. Principio venti vis verberat incita corpus
  222. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  223. inter dum rapido percurrens turbine campos
  224. arboribus magnis sternit montisque supremos
  225. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  226. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  227. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  228. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  229. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  230. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  231. et cum mollis aquae fertur natura repente
  232. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  233. montibus ex altis magnus decursus aquai
  234. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  235. nec validi possunt pontes venientis aquai
  236. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  237. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  238. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  239. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  240. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  241. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  242. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  243. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  244. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  245. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  246. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  247. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  248. Tum porro varios rerum sentimus odores
  249. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  250. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  251. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  252. quae tamen omnia corporea constare necessest
  253. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  254. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  255. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  256. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  257. at neque quo pacto persederit umor aquai
  258. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  259. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  260. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  261. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  262. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  263. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  264. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  265. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  266. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  267. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  268. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  269. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  270. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  271. invida praeclusit speciem natura videndi.
  272. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  273. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  274. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  275. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  276. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  277. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  278. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  279. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  280. omnia natura; namque est in rebus inane.
  281. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  282. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  283. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  284. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  285. quod si non esset, nulla ratione moveri
  286. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  287. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  288. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  289. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  290. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  291. multa modis multis varia ratione moveri
  292. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  293. non tam sollicito motu privata carerent
  294. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  295. undique materies quoniam stipata quiesset.
  296. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  297. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  298. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  299. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  300. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  301. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  302. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  303. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  304. inter saepta meant voces et clausa domorum
  305. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  306. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  307. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  308. Denique cur alias aliis praestare videmus
  309. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  310. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  311. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  312. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  313. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  314. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  315. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  316. at contra gravius plus in se corporis esse
  317. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  318. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  319. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  320. Illud in his rebus ne te deducere vero
  321. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  322. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  323. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  324. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  325. sic alias quoque res inter se posse moveri
  326. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  327. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  328. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  329. ni spatium dederint latices? concedere porro
  330. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  331. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  332. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  333. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  334. Postremo duo de concursu corpora lata
  335. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  336. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  337. is porro quamvis circum celerantibus auris
  338. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  339. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  340. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  341. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  342. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  343. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  344. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  345. nec tali ratione potest denserier aer
  346. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  347. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  348. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  349. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  350. multaque praeterea tibi possum commemorando
  351. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  352. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  353. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  354. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  355. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  356. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  357. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  358. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  359. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  360. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  361. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  362. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  363. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  364. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  365. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  366. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  367. argumentorum sit copia missa per auris.
  368. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  369. omnis ut est igitur per se natura duabus
  370. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  371. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  372. corpus enim per se communis dedicat esse
  373. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  374. haut erit occultis de rebus quo referentes
  375. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  376. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  377. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  378. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  379. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  380. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  381. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  382. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  383. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  384. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  385. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  386. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  387. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  388. rem prohibere queat per se transire meantem,
  389. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  390. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  391. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  392. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  393. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  394. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  395. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  396. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  397. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  398. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  399. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  400. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  401. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  402. discidio potis est seiungi seque gregari,
  403. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  404. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  405. servitium contra paupertas divitiaeque,
  406. libertas bellum concordia cetera quorum
  407. adventu manet incolumis natura abituque,
  408. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  409. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  410. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  411. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  412. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  413. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  414. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  415. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  416. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  417. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  418. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  419. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  420. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  421. denique materies si rerum nulla fuisset
  422. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  423. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  424. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  425. clara accendisset saevi certamina belli
  426. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  427. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  428. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  429. non ita uti corpus per se constare neque esse
  430. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  431. sed magis ut merito possis eventa vocare
  432. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  433. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  434. partim concilio quae constant principiorum.
  435. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  436. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  437. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  438. in rebus solido reperiri corpore posse.
  439. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  440. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  441. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  442. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  443. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  444. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  445. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  446. sensimus infuso lympharum rore superne.
  447. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  448. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  449. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  450. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  451. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  452. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  453. Principio quoniam duplex natura duarum
  454. dissimilis rerum longe constare repertast,
  455. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  456. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  457. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  458. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  459. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  460. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.