De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  2. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  3. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  4. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  5. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  6. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  7. Principio quoniam duplex natura duarum
  8. dissimilis rerum longe constare repertast,
  9. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  10. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  11. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  12. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  13. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  14. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  15. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  16. materiem circum solidam constare necessest;
  17. nec res ulla potest vera ratione probari
  18. corpore inane suo celare atque intus habere,
  19. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  20. id porro nihil esse potest nisi materiai
  21. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  22. materies igitur, solido quae corpore constat,
  23. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  24. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  25. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  26. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  27. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  28. alternis igitur ni mirum corpus inani
  29. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  30. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  31. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  32. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  33. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  34. nec ratione queunt alia temptata labare;
  35. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  36. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  37. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  38. nec capere umorem neque item manabile frigus
  39. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  40. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  41. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  42. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  43. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  44. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  45. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  46. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  47. at quoniam supra docui nil posse creari
  48. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  49. esse inmortali primordia corpore debent,
  50. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  51. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  52. sunt igitur solida primordia simplicitate
  53. nec ratione queunt alia servata per aevom
  54. ex infinito iam tempore res reparare.
  55. denique si nullam finem natura parasset
  56. frangendis rebus, iam corpora materiai
  57. usque redacta forent aevo frangente priore,
  58. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  59. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  60. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  61. quam rursus refici; qua propter longa diei
  62. infinita aetas ante acti temporis omnis
  63. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  64. numquam relicuo reparari tempore posset.
  65. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  66. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  67. et finita simul generatim tempora rebus
  68. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  69. Huc accedit uti, solidissima materiai
  70. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  71. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  72. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  73. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  74. at contra si mollia sint primordia rerum,
  75. unde queant validi silices ferrumque creari,
  76. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  77. principio fundamenti natura carebit.
  78. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  79. quorum condenso magis omnia conciliatu
  80. artari possunt validasque ostendere viris.
  81. porro si nullast frangendis reddita finis
  82. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  83. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  84. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  85. at quoniam fragili natura praedita constant,
  86. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  87. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  88. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  89. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  90. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  91. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  92. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  93. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  94. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  95. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  96. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  97. commutari aliqua possent ratione revicta,
  98. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  99. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  100. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  101. nec totiens possent generatim saecla referre
  102. naturam mores victum motusque parentum.
  103. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  104. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  105. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  106. et minima constat natura nec fuit umquam
  107. per se secretum neque post hac esse valebit,
  108. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  109. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  110. agmine condenso naturam corporis explent;
  111. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  112. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  113. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  114. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  115. non ex illorum conventu conciliata,
  116. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  117. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  118. concedit natura reservans semina rebus.
  119. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  120. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  121. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  122. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  123. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  124. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis