De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  2. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  3. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  4. in rebus solido reperiri corpore posse.
  5. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  6. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  7. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  8. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  9. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  10. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  11. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  12. sensimus infuso lympharum rore superne.
  13. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  14. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  15. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  16. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  17. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  18. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  19. Principio quoniam duplex natura duarum
  20. dissimilis rerum longe constare repertast,
  21. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  22. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  23. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  24. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  25. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  26. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  27. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  28. materiem circum solidam constare necessest;
  29. nec res ulla potest vera ratione probari
  30. corpore inane suo celare atque intus habere,
  31. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  32. id porro nihil esse potest nisi materiai
  33. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  34. materies igitur, solido quae corpore constat,
  35. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  36. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  37. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  38. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  39. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  40. alternis igitur ni mirum corpus inani
  41. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  42. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  43. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  44. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  45. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  46. nec ratione queunt alia temptata labare;
  47. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  48. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  49. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  50. nec capere umorem neque item manabile frigus
  51. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  52. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  53. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  54. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  55. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  56. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  57. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  58. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  59. at quoniam supra docui nil posse creari
  60. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  61. esse inmortali primordia corpore debent,
  62. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  63. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  64. sunt igitur solida primordia simplicitate
  65. nec ratione queunt alia servata per aevom
  66. ex infinito iam tempore res reparare.
  67. denique si nullam finem natura parasset
  68. frangendis rebus, iam corpora materiai
  69. usque redacta forent aevo frangente priore,
  70. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  71. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  72. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  73. quam rursus refici; qua propter longa diei
  74. infinita aetas ante acti temporis omnis
  75. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  76. numquam relicuo reparari tempore posset.
  77. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  78. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  79. et finita simul generatim tempora rebus
  80. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  81. Huc accedit uti, solidissima materiai
  82. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  83. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  84. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  85. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  86. at contra si mollia sint primordia rerum,
  87. unde queant validi silices ferrumque creari,
  88. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  89. principio fundamenti natura carebit.
  90. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  91. quorum condenso magis omnia conciliatu
  92. artari possunt validasque ostendere viris.
  93. porro si nullast frangendis reddita finis
  94. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  95. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  96. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  97. at quoniam fragili natura praedita constant,
  98. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  99. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  100. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  101. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  102. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  103. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  104. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  105. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  106. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  107. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  108. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  109. commutari aliqua possent ratione revicta,
  110. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  111. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  112. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  113. nec totiens possent generatim saecla referre
  114. naturam mores victum motusque parentum.
  115. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  116. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  117. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  118. et minima constat natura nec fuit umquam
  119. per se secretum neque post hac esse valebit,
  120. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  121. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes