De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  2. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  3. at contra gravius plus in se corporis esse
  4. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  5. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  6. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  7. Illud in his rebus ne te deducere vero
  8. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  9. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  10. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  11. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  12. sic alias quoque res inter se posse moveri
  13. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  14. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  15. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  16. ni spatium dederint latices? concedere porro
  17. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  18. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  19. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  20. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  21. Postremo duo de concursu corpora lata
  22. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  23. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  24. is porro quamvis circum celerantibus auris
  25. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  26. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  27. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  28. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  29. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  30. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  31. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  32. nec tali ratione potest denserier aer
  33. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  34. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  35. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  36. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  37. multaque praeterea tibi possum commemorando
  38. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  39. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  40. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  41. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  42. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  43. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  44. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  45. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  46. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  47. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  48. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  49. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  50. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  51. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  52. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  53. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  54. argumentorum sit copia missa per auris.
  55. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  56. omnis ut est igitur per se natura duabus
  57. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  58. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  59. corpus enim per se communis dedicat esse
  60. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  61. haut erit occultis de rebus quo referentes
  62. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  63. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  64. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  65. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  66. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  67. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  68. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  69. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  70. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  71. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  72. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  73. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  74. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  75. rem prohibere queat per se transire meantem,
  76. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  77. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  78. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  79. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  80. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  81. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  82. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  83. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  84. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  85. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  86. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  87. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  88. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  89. discidio potis est seiungi seque gregari,
  90. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  91. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  92. servitium contra paupertas divitiaeque,
  93. libertas bellum concordia cetera quorum
  94. adventu manet incolumis natura abituque,
  95. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  96. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  97. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  98. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  99. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  100. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  101. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  102. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  103. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  104. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  105. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  106. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  107. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  108. denique materies si rerum nulla fuisset
  109. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  110. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  111. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  112. clara accendisset saevi certamina belli
  113. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  114. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  115. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  116. non ita uti corpus per se constare neque esse
  117. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  118. sed magis ut merito possis eventa vocare
  119. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  120. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  121. partim concilio quae constant principiorum.