De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  2. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  3. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  4. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  5. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  6. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  7. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  8. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  9. discidio potis est seiungi seque gregari,
  10. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  11. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  12. servitium contra paupertas divitiaeque,
  13. libertas bellum concordia cetera quorum
  14. adventu manet incolumis natura abituque,
  15. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  16. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  17. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  18. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  19. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  20. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  21. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  22. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  23. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  24. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  25. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  26. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  27. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  28. denique materies si rerum nulla fuisset
  29. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  30. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  31. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  32. clara accendisset saevi certamina belli
  33. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  34. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  35. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  36. non ita uti corpus per se constare neque esse
  37. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  38. sed magis ut merito possis eventa vocare
  39. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  40. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  41. partim concilio quae constant principiorum.
  42. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  43. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  44. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  45. in rebus solido reperiri corpore posse.
  46. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  47. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  48. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  49. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  50. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  51. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  52. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  53. sensimus infuso lympharum rore superne.
  54. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  55. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  56. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  57. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  58. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  59. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  60. Principio quoniam duplex natura duarum
  61. dissimilis rerum longe constare repertast,
  62. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  63. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  64. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  65. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  66. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  67. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  68. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  69. materiem circum solidam constare necessest;
  70. nec res ulla potest vera ratione probari
  71. corpore inane suo celare atque intus habere,
  72. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  73. id porro nihil esse potest nisi materiai
  74. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  75. materies igitur, solido quae corpore constat,
  76. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  77. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  78. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  79. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  80. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  81. alternis igitur ni mirum corpus inani
  82. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  83. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  84. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  85. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  86. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  87. nec ratione queunt alia temptata labare;
  88. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  89. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  90. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  91. nec capere umorem neque item manabile frigus
  92. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  93. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  94. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  95. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  96. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  97. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  98. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  99. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  100. at quoniam supra docui nil posse creari
  101. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  102. esse inmortali primordia corpore debent,
  103. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  104. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  105. sunt igitur solida primordia simplicitate
  106. nec ratione queunt alia servata per aevom
  107. ex infinito iam tempore res reparare.
  108. denique si nullam finem natura parasset
  109. frangendis rebus, iam corpora materiai
  110. usque redacta forent aevo frangente priore,
  111. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  112. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  113. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  114. quam rursus refici; qua propter longa diei
  115. infinita aetas ante acti temporis omnis
  116. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  117. numquam relicuo reparari tempore posset.
  118. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  119. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  120. et finita simul generatim tempora rebus
  121. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  122. Huc accedit uti, solidissima materiai
  123. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  124. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  125. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  126. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  127. at contra si mollia sint primordia rerum,
  128. unde queant validi silices ferrumque creari,
  129. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  130. principio fundamenti natura carebit.
  131. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  132. quorum condenso magis omnia conciliatu
  133. artari possunt validasque ostendere viris.
  134. porro si nullast frangendis reddita finis
  135. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  136. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  137. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  138. at quoniam fragili natura praedita constant,
  139. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  140. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  141. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  142. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  143. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  144. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  145. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  146. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  147. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  148. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  149. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  150. commutari aliqua possent ratione revicta,
  151. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  152. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  153. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  154. nec totiens possent generatim saecla referre
  155. naturam mores victum motusque parentum.
  156. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  157. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  158. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  159. et minima constat natura nec fuit umquam
  160. per se secretum neque post hac esse valebit,
  161. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  162. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  163. agmine condenso naturam corporis explent;
  164. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  165. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  166. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  167. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  168. non ex illorum conventu conciliata,
  169. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  170. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  171. concedit natura reservans semina rebus.
  172. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  173. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  174. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  175. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  176. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  177. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  178. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  179. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  180. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  181. credere posse animum, victus fateare necessest
  182. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  183. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  184. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  185. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  186. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  187. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  188. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  189. non possunt ea quae debet genitalis habere
  190. materies, varios conexus pondera plagas
  191. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  192. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  193. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  194. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  195. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  196. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  197. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  198. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  199. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  200. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  201. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  202. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  203. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  204. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  205. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  206. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  207. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  208. languidior porro disiectis disque supatis.
  209. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  210. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  211. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  212. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  213. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  214. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  215. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  216. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  217. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  218. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  219. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  220. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  221. ut videas non e stipatis partibus esse.
  222. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  223. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  224. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  225. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  226. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  227. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  228. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  229. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  230. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  231. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  232. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  233. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  234. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  235. naturam res et convertunt corpora sese,
  236. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  237. nil referret enim quaedam decedere, abire
  238. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  239. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  240. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  241. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  242. concursus motus ordo positura figurae
  243. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  244. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  245. praeterea rei quae corpora mittere possit
  246. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  247. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  248. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  249. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  250. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  251. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  252. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  253. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  254. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  255. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  256. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  257. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  258. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  259. et velit ardoris naturam linquere solam,
  260. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  261. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  262. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  263. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  264. et qui principium gignundis aera rebus
  265. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  266. fingere res ipsum per se terramve creare
  267. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  268. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  269. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  270. aera iungentes igni terramque liquori,
  271. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  272. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  273. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  274. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  275. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  276. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  277. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  278. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  279. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  280. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  281. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  282. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  283. quae cum magna modis multis miranda videtur
  284. gentibus humanis regio visendaque fertur
  285. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  286. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se