De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
  2. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  3. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  4. e mare primum homines, e terra posset oriri
  5. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  6. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  7. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  8. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  9. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  10. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  11. qui posset mater rebus consistere certa?
  12. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  13. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  14. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  15. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  16. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  17. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  18. vites autumno fundi suadente videmus,
  19. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  20. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  21. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  22. tuto res teneras effert in luminis oras?
  23. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  24. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  25. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  26. concilio possent arceri tempore iniquo.
  27. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  28. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  29. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  30. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  31. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  32. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  33. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  34. quicque sua de materia grandescere alique.
  35. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  36. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  37. nec porro secreta cibo natura animantum
  38. propagare genus possit vitamque tueri;
  39. ut potius multis communia corpora rebus
  40. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  41. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  42. Denique cur homines tantos natura parare
  43. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  44. transire et magnos manibus divellere montis
  45. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  46. si non, materies quia rebus reddita certast
  47. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  48. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  49. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  50. aeris in teneras possint proferrier auras.
  51. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  52. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  53. esse videlicet in terris primordia rerum
  54. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  55. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  56. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  57. sponte sua multo fieri meliora videres.
  58. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  59. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  60. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  61. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  62. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  63. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  64. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  65. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  66. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  67. nullius exitium patitur natura videri.
  68. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  69. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  70. unde animale genus generatim in lumina vitae
  71. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  72. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  73. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  74. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  75. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  76. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  77. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  78. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  79. inmortali sunt natura praedita certe.
  80. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  81. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  82. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  83. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  84. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  85. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  86. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  87. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  88. dissimiles constant aeternaque materies est,
  89. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  90. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  91. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  92. discidio redeunt in corpora materiai.
  93. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  94. in gremium matris terrai praecipitavit;
  95. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  96. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  97. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  98. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  99. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  100. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  101. corpora deponunt et candens lacteus umor
  102. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  103. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  104. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  105. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  106. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  107. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  108. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  109. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  110. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  111. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  112. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  113. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  114. Principio venti vis verberat incita corpus
  115. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  116. inter dum rapido percurrens turbine campos
  117. arboribus magnis sternit montisque supremos
  118. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  119. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  120. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  121. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  122. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  123. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  124. et cum mollis aquae fertur natura repente
  125. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  126. montibus ex altis magnus decursus aquai
  127. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  128. nec validi possunt pontes venientis aquai
  129. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  130. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  131. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  132. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  133. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  134. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  135. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  136. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  137. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  138. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  139. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  140. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  141. Tum porro varios rerum sentimus odores
  142. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  143. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  144. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  145. quae tamen omnia corporea constare necessest
  146. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  147. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  148. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  149. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  150. at neque quo pacto persederit umor aquai
  151. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  152. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  153. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  154. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  155. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  156. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  157. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  158. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  159. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  160. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  161. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  162. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  163. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  164. invida praeclusit speciem natura videndi.
  165. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  166. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  167. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  168. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  169. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  170. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  171. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  172. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  173. omnia natura; namque est in rebus inane.
  174. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  175. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  176. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  177. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  178. quod si non esset, nulla ratione moveri
  179. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  180. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  181. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  182. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  183. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  184. multa modis multis varia ratione moveri
  185. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  186. non tam sollicito motu privata carerent
  187. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  188. undique materies quoniam stipata quiesset.
  189. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  190. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  191. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  192. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  193. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  194. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  195. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  196. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  197. inter saepta meant voces et clausa domorum
  198. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  199. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  200. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  201. Denique cur alias aliis praestare videmus
  202. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  203. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  204. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  205. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  206. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  207. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  208. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  209. at contra gravius plus in se corporis esse
  210. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  211. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  212. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  213. Illud in his rebus ne te deducere vero
  214. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  215. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  216. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  217. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  218. sic alias quoque res inter se posse moveri
  219. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  220. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  221. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  222. ni spatium dederint latices? concedere porro
  223. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  224. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  225. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  226. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  227. Postremo duo de concursu corpora lata
  228. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  229. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  230. is porro quamvis circum celerantibus auris
  231. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  232. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  233. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  234. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  235. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  236. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  237. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  238. nec tali ratione potest denserier aer
  239. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  240. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  241. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  242. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  243. multaque praeterea tibi possum commemorando
  244. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  245. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  246. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  247. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  248. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  249. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  250. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  251. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  252. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  253. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  254. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  255. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  256. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  257. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  258. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  259. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  260. argumentorum sit copia missa per auris.
  261. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  262. omnis ut est igitur per se natura duabus
  263. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  264. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  265. corpus enim per se communis dedicat esse
  266. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  267. haut erit occultis de rebus quo referentes
  268. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  269. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  270. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  271. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  272. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  273. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  274. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  275. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  276. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  277. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  278. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  279. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  280. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  281. rem prohibere queat per se transire meantem,
  282. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  283. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  284. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  285. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  286. at facere et fungi sine corpore nulla potest res