De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnis enim per se divum natura necessest
  2. immortali aevo summa cum pace fruatur
  3. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  4. nam privata dolore omni, privata periclis,
  5. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  6. nec bene promeritis capitur nec tangitur ira.
  7. Quod super est, vacuas auris animumque sagacem
  8. semotum a curis adhibe veram ad rationem,
  9. ne mea dona tibi studio disposta fideli,
  10. intellecta prius quam sint, contempta relinquas.
  11. nam tibi de summa caeli ratione deumque
  12. disserere incipiam et rerum primordia pandam,
  13. unde omnis natura creet res, auctet alatque,
  14. quove eadem rursum natura perempta resolvat,
  15. quae nos materiem et genitalia corpora rebus
  16. reddunda in ratione vocare et semina rerum
  17. appellare suemus et haec eadem usurpare
  18. corpora prima, quod ex illis sunt omnia primis.
  19. Humana ante oculos foede cum vita iaceret
  20. in terris oppressa gravi sub religione,
  21. quae caput a caeli regionibus ostendebat
  22. horribili super aspectu mortalibus instans,
  23. primum Graius homo mortalis tollere contra
  24. est oculos ausus primusque obsistere contra;
  25. quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti
  26. murmure compressit caelum, sed eo magis acrem
  27. inritat animi virtutem, effringere ut arta
  28. naturae primus portarum claustra cupiret.
  29. ergo vivida vis animi pervicit et extra
  30. processit longe flammantia moenia mundi
  31. atque omne immensum peragravit mente animoque,
  32. unde refert nobis victor quid possit oriri,
  33. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  34. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  35. quare religio pedibus subiecta vicissim
  36. opteritur, nos exaequat victoria caelo.
  37. Illud in his rebus vereor, ne forte rearis
  38. impia te rationis inire elementa viamque
  39. indugredi sceleris. quod contra saepius illa
  40. religio peperit scelerosa atque impia facta.
  41. Aulide quo pacto Triviai virginis aram
  42. Iphianassai turparunt sanguine foede
  43. ductores Danaum delecti, prima virorum.
  44. cui simul infula virgineos circum data comptus
  45. ex utraque pari malarum parte profusast,
  46. et maestum simul ante aras adstare parentem
  47. sensit et hunc propter ferrum celare ministros
  48. aspectuque suo lacrimas effundere civis,
  49. muta metu terram genibus summissa petebat.
  50. nec miserae prodesse in tali tempore quibat,
  51. quod patrio princeps donarat nomine regem;
  52. nam sublata virum manibus tremibundaque ad aras
  53. deductast, non ut sollemni more sacrorum
  54. perfecto posset claro comitari Hymenaeo,
  55. sed casta inceste nubendi tempore in ipso
  56. hostia concideret mactatu maesta parentis,
  57. exitus ut classi felix faustusque daretur.
  58. tantum religio potuit suadere malorum.
  59. Tutemet a nobis iam quovis tempore vatum
  60. terriloquis victus dictis desciscere quaeres.
  61. quippe etenim quam multa tibi iam fingere possunt
  62. somnia, quae vitae rationes vertere possint
  63. fortunasque tuas omnis turbare timore!
  64. et merito; nam si certam finem esse viderent
  65. aerumnarum homines, aliqua ratione valerent
  66. religionibus atque minis obsistere vatum.
  67. nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas,
  68. aeternas quoniam poenas in morte timendum.
  69. ignoratur enim quae sit natura animai,
  70. nata sit an contra nascentibus insinuetur
  71. et simul intereat nobiscum morte dirempta
  72. an tenebras Orci visat vastasque lacunas
  73. an pecudes alias divinitus insinuet se,
  74. Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno
  75. detulit ex Helicone perenni fronde coronam,
  76. per gentis Italas hominum quae clara clueret;
  77. etsi praeterea tamen esse Acherusia templa
  78. Ennius aeternis exponit versibus edens,
  79. quo neque permaneant animae neque corpora nostra,
  80. sed quaedam simulacra modis pallentia miris;
  81. unde sibi exortam semper florentis Homeri
  82. commemorat speciem lacrimas effundere salsas
  83. coepisse et rerum naturam expandere dictis.
  84. qua propter bene cum superis de rebus habenda
  85. nobis est ratio, solis lunaeque meatus
  86. qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur
  87. in terris, tunc cum primis ratione sagaci
  88. unde anima atque animi constet natura videndum,
  89. et quae res nobis vigilantibus obvia mentes
  90. terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,
  91. cernere uti videamur eos audireque coram,
  92. morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
  93. Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
  94. difficile inlustrare Latinis versibus esse,
  95. multa novis verbis praesertim cum sit agendum
  96. propter egestatem linguae et rerum novitatem;
  97. sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
  98. suavis amicitiae quemvis efferre laborem
  99. suadet et inducit noctes vigilare serenas
  100. quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
  101. clara tuae possim praepandere lumina menti,
  102. res quibus occultas penitus convisere possis.
  103. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  104. non radii solis neque lucida tela diei
  105. discutiant, sed naturae species ratioque.
  106. Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
  107. nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
  108. quippe ita formido mortalis continet omnis,
  109. quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
  110. quorum operum causas nulla ratione videre
  111. possunt ac fieri divino numine rentur.
  112. quas ob res ubi viderimus nil posse creari
  113. de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
  114. perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
  115. et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
  116. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  117. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  118. e mare primum homines, e terra posset oriri
  119. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  120. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  121. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  122. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  123. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  124. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  125. qui posset mater rebus consistere certa?
  126. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  127. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  128. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  129. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  130. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  131. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  132. vites autumno fundi suadente videmus,
  133. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  134. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  135. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  136. tuto res teneras effert in luminis oras?
  137. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  138. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  139. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  140. concilio possent arceri tempore iniquo.
  141. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  142. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  143. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  144. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  145. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  146. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  147. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  148. quicque sua de materia grandescere alique.
  149. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  150. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  151. nec porro secreta cibo natura animantum
  152. propagare genus possit vitamque tueri;
  153. ut potius multis communia corpora rebus
  154. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  155. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  156. Denique cur homines tantos natura parare
  157. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  158. transire et magnos manibus divellere montis
  159. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  160. si non, materies quia rebus reddita certast
  161. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  162. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  163. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  164. aeris in teneras possint proferrier auras.
  165. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  166. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  167. esse videlicet in terris primordia rerum
  168. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  169. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  170. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  171. sponte sua multo fieri meliora videres.
  172. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  173. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  174. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  175. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  176. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  177. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  178. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  179. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  180. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  181. nullius exitium patitur natura videri.
  182. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  183. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  184. unde animale genus generatim in lumina vitae
  185. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  186. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  187. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  188. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  189. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  190. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  191. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  192. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  193. inmortali sunt natura praedita certe.
  194. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  195. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  196. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  197. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  198. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  199. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  200. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  201. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  202. dissimiles constant aeternaque materies est,
  203. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  204. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  205. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  206. discidio redeunt in corpora materiai.
  207. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  208. in gremium matris terrai praecipitavit;
  209. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  210. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  211. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  212. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  213. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  214. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  215. corpora deponunt et candens lacteus umor
  216. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  217. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  218. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  219. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  220. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  221. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  222. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  223. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  224. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  225. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  226. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  227. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  228. Principio venti vis verberat incita corpus
  229. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  230. inter dum rapido percurrens turbine campos
  231. arboribus magnis sternit montisque supremos
  232. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  233. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  234. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  235. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  236. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  237. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  238. et cum mollis aquae fertur natura repente
  239. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  240. montibus ex altis magnus decursus aquai
  241. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  242. nec validi possunt pontes venientis aquai
  243. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  244. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  245. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  246. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  247. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  248. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  249. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  250. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  251. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  252. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  253. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  254. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  255. Tum porro varios rerum sentimus odores
  256. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  257. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  258. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  259. quae tamen omnia corporea constare necessest
  260. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  261. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  262. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  263. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  264. at neque quo pacto persederit umor aquai
  265. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  266. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  267. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  268. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  269. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  270. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  271. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  272. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  273. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  274. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  275. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  276. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  277. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  278. invida praeclusit speciem natura videndi.
  279. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  280. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  281. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  282. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  283. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  284. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  285. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  286. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  287. omnia natura; namque est in rebus inane.
  288. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  289. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  290. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  291. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  292. quod si non esset, nulla ratione moveri
  293. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  294. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  295. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  296. principium quoniam cedendi nulla daret res.