De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  2. multa modis multis varia ratione moveri
  3. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  4. non tam sollicito motu privata carerent
  5. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  6. undique materies quoniam stipata quiesset.
  7. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  8. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  9. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  10. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  11. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  12. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  13. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  14. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  15. inter saepta meant voces et clausa domorum
  16. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  17. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  18. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  19. Denique cur alias aliis praestare videmus
  20. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  21. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  22. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  23. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  24. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  25. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  26. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  27. at contra gravius plus in se corporis esse
  28. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  29. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  30. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  31. Illud in his rebus ne te deducere vero
  32. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  33. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  34. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  35. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  36. sic alias quoque res inter se posse moveri
  37. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  38. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  39. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  40. ni spatium dederint latices? concedere porro
  41. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  42. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  43. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  44. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  45. Postremo duo de concursu corpora lata
  46. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  47. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  48. is porro quamvis circum celerantibus auris
  49. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  50. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  51. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  52. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  53. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  54. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  55. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  56. nec tali ratione potest denserier aer
  57. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  58. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  59. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  60. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  61. multaque praeterea tibi possum commemorando
  62. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  63. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  64. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  65. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  66. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  67. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  68. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  69. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  70. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  71. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  72. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  73. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  74. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  75. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  76. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  77. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  78. argumentorum sit copia missa per auris.
  79. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  80. omnis ut est igitur per se natura duabus
  81. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  82. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  83. corpus enim per se communis dedicat esse
  84. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  85. haut erit occultis de rebus quo referentes
  86. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  87. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  88. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  89. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  90. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  91. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  92. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  93. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  94. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  95. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  96. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  97. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  98. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  99. rem prohibere queat per se transire meantem,
  100. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  101. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  102. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  103. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  104. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  105. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  106. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  107. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  108. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  109. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  110. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  111. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  112. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  113. discidio potis est seiungi seque gregari,
  114. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  115. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  116. servitium contra paupertas divitiaeque,
  117. libertas bellum concordia cetera quorum
  118. adventu manet incolumis natura abituque,
  119. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  120. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  121. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  122. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  123. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  124. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  125. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  126. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  127. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  128. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  129. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  130. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  131. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  132. denique materies si rerum nulla fuisset
  133. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  134. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  135. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  136. clara accendisset saevi certamina belli
  137. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  138. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  139. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  140. non ita uti corpus per se constare neque esse
  141. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  142. sed magis ut merito possis eventa vocare
  143. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  144. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  145. partim concilio quae constant principiorum.
  146. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  147. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  148. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  149. in rebus solido reperiri corpore posse.
  150. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  151. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  152. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  153. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  154. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  155. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  156. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  157. sensimus infuso lympharum rore superne.
  158. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  159. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  160. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  161. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  162. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  163. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  164. Principio quoniam duplex natura duarum
  165. dissimilis rerum longe constare repertast,
  166. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  167. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  168. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  169. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  170. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  171. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  172. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  173. materiem circum solidam constare necessest;
  174. nec res ulla potest vera ratione probari
  175. corpore inane suo celare atque intus habere,
  176. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  177. id porro nihil esse potest nisi materiai
  178. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  179. materies igitur, solido quae corpore constat,
  180. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  181. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  182. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  183. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  184. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  185. alternis igitur ni mirum corpus inani
  186. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  187. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  188. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  189. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  190. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  191. nec ratione queunt alia temptata labare;
  192. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  193. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  194. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  195. nec capere umorem neque item manabile frigus
  196. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  197. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  198. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  199. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  200. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  201. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  202. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  203. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  204. at quoniam supra docui nil posse creari
  205. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  206. esse inmortali primordia corpore debent,
  207. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  208. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  209. sunt igitur solida primordia simplicitate
  210. nec ratione queunt alia servata per aevom
  211. ex infinito iam tempore res reparare.
  212. denique si nullam finem natura parasset
  213. frangendis rebus, iam corpora materiai
  214. usque redacta forent aevo frangente priore,
  215. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  216. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  217. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  218. quam rursus refici; qua propter longa diei
  219. infinita aetas ante acti temporis omnis
  220. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  221. numquam relicuo reparari tempore posset.
  222. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  223. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  224. et finita simul generatim tempora rebus
  225. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  226. Huc accedit uti, solidissima materiai
  227. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  228. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  229. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  230. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  231. at contra si mollia sint primordia rerum,
  232. unde queant validi silices ferrumque creari,
  233. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  234. principio fundamenti natura carebit.
  235. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  236. quorum condenso magis omnia conciliatu
  237. artari possunt validasque ostendere viris.
  238. porro si nullast frangendis reddita finis
  239. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  240. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  241. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  242. at quoniam fragili natura praedita constant,
  243. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  244. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  245. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  246. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  247. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  248. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  249. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  250. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  251. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  252. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  253. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  254. commutari aliqua possent ratione revicta,
  255. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  256. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  257. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  258. nec totiens possent generatim saecla referre
  259. naturam mores victum motusque parentum.
  260. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  261. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  262. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  263. et minima constat natura nec fuit umquam
  264. per se secretum neque post hac esse valebit,
  265. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  266. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  267. agmine condenso naturam corporis explent;
  268. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  269. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  270. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  271. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  272. non ex illorum conventu conciliata,
  273. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  274. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  275. concedit natura reservans semina rebus.
  276. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  277. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  278. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  279. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  280. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  281. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  282. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  283. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  284. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  285. credere posse animum, victus fateare necessest
  286. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  287. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  288. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  289. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  290. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  291. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  292. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  293. non possunt ea quae debet genitalis habere
  294. materies, varios conexus pondera plagas
  295. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  296. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt