De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. possumus aequo animo nec Memmi clara propago
  2. talibus in rebus communi desse saluti.
  3. omnis enim per se divum natura necessest
  4. immortali aevo summa cum pace fruatur
  5. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  6. nam privata dolore omni, privata periclis,
  7. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  8. nec bene promeritis capitur nec tangitur ira.
  9. Quod super est, vacuas auris animumque sagacem
  10. semotum a curis adhibe veram ad rationem,
  11. ne mea dona tibi studio disposta fideli,
  12. intellecta prius quam sint, contempta relinquas.
  13. nam tibi de summa caeli ratione deumque
  14. disserere incipiam et rerum primordia pandam,
  15. unde omnis natura creet res, auctet alatque,
  16. quove eadem rursum natura perempta resolvat,
  17. quae nos materiem et genitalia corpora rebus
  18. reddunda in ratione vocare et semina rerum
  19. appellare suemus et haec eadem usurpare
  20. corpora prima, quod ex illis sunt omnia primis.
  21. Humana ante oculos foede cum vita iaceret
  22. in terris oppressa gravi sub religione,
  23. quae caput a caeli regionibus ostendebat
  24. horribili super aspectu mortalibus instans,
  25. primum Graius homo mortalis tollere contra
  26. est oculos ausus primusque obsistere contra;
  27. quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti
  28. murmure compressit caelum, sed eo magis acrem
  29. inritat animi virtutem, effringere ut arta
  30. naturae primus portarum claustra cupiret.
  31. ergo vivida vis animi pervicit et extra
  32. processit longe flammantia moenia mundi
  33. atque omne immensum peragravit mente animoque,
  34. unde refert nobis victor quid possit oriri,
  35. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  36. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  37. quare religio pedibus subiecta vicissim
  38. opteritur, nos exaequat victoria caelo.
  39. Illud in his rebus vereor, ne forte rearis
  40. impia te rationis inire elementa viamque
  41. indugredi sceleris. quod contra saepius illa
  42. religio peperit scelerosa atque impia facta.
  43. Aulide quo pacto Triviai virginis aram
  44. Iphianassai turparunt sanguine foede
  45. ductores Danaum delecti, prima virorum.
  46. cui simul infula virgineos circum data comptus
  47. ex utraque pari malarum parte profusast,
  48. et maestum simul ante aras adstare parentem
  49. sensit et hunc propter ferrum celare ministros
  50. aspectuque suo lacrimas effundere civis,
  51. muta metu terram genibus summissa petebat.
  52. nec miserae prodesse in tali tempore quibat,
  53. quod patrio princeps donarat nomine regem;
  54. nam sublata virum manibus tremibundaque ad aras
  55. deductast, non ut sollemni more sacrorum
  56. perfecto posset claro comitari Hymenaeo,
  57. sed casta inceste nubendi tempore in ipso
  58. hostia concideret mactatu maesta parentis,
  59. exitus ut classi felix faustusque daretur.
  60. tantum religio potuit suadere malorum.
  61. Tutemet a nobis iam quovis tempore vatum
  62. terriloquis victus dictis desciscere quaeres.
  63. quippe etenim quam multa tibi iam fingere possunt
  64. somnia, quae vitae rationes vertere possint
  65. fortunasque tuas omnis turbare timore!
  66. et merito; nam si certam finem esse viderent
  67. aerumnarum homines, aliqua ratione valerent
  68. religionibus atque minis obsistere vatum.
  69. nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas,
  70. aeternas quoniam poenas in morte timendum.
  71. ignoratur enim quae sit natura animai,
  72. nata sit an contra nascentibus insinuetur
  73. et simul intereat nobiscum morte dirempta
  74. an tenebras Orci visat vastasque lacunas
  75. an pecudes alias divinitus insinuet se,
  76. Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno
  77. detulit ex Helicone perenni fronde coronam,
  78. per gentis Italas hominum quae clara clueret;
  79. etsi praeterea tamen esse Acherusia templa
  80. Ennius aeternis exponit versibus edens,
  81. quo neque permaneant animae neque corpora nostra,
  82. sed quaedam simulacra modis pallentia miris;
  83. unde sibi exortam semper florentis Homeri
  84. commemorat speciem lacrimas effundere salsas
  85. coepisse et rerum naturam expandere dictis.
  86. qua propter bene cum superis de rebus habenda
  87. nobis est ratio, solis lunaeque meatus
  88. qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur
  89. in terris, tunc cum primis ratione sagaci
  90. unde anima atque animi constet natura videndum,
  91. et quae res nobis vigilantibus obvia mentes
  92. terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,
  93. cernere uti videamur eos audireque coram,
  94. morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
  95. Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
  96. difficile inlustrare Latinis versibus esse,
  97. multa novis verbis praesertim cum sit agendum
  98. propter egestatem linguae et rerum novitatem;
  99. sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
  100. suavis amicitiae quemvis efferre laborem
  101. suadet et inducit noctes vigilare serenas
  102. quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
  103. clara tuae possim praepandere lumina menti,
  104. res quibus occultas penitus convisere possis.
  105. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  106. non radii solis neque lucida tela diei
  107. discutiant, sed naturae species ratioque.
  108. Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
  109. nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
  110. quippe ita formido mortalis continet omnis,
  111. quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
  112. quorum operum causas nulla ratione videre
  113. possunt ac fieri divino numine rentur.
  114. quas ob res ubi viderimus nil posse creari
  115. de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
  116. perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
  117. et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
  118. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  119. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  120. e mare primum homines, e terra posset oriri
  121. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  122. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  123. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  124. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  125. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  126. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  127. qui posset mater rebus consistere certa?
  128. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  129. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  130. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  131. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  132. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  133. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  134. vites autumno fundi suadente videmus,
  135. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  136. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  137. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  138. tuto res teneras effert in luminis oras?
  139. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  140. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  141. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  142. concilio possent arceri tempore iniquo.
  143. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  144. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  145. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  146. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  147. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  148. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  149. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  150. quicque sua de materia grandescere alique.
  151. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  152. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  153. nec porro secreta cibo natura animantum
  154. propagare genus possit vitamque tueri;
  155. ut potius multis communia corpora rebus
  156. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  157. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  158. Denique cur homines tantos natura parare
  159. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  160. transire et magnos manibus divellere montis
  161. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  162. si non, materies quia rebus reddita certast
  163. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  164. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  165. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  166. aeris in teneras possint proferrier auras.
  167. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  168. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  169. esse videlicet in terris primordia rerum
  170. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  171. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  172. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  173. sponte sua multo fieri meliora videres.
  174. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  175. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  176. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  177. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  178. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  179. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  180. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  181. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  182. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  183. nullius exitium patitur natura videri.
  184. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  185. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  186. unde animale genus generatim in lumina vitae
  187. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  188. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  189. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  190. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  191. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  192. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  193. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  194. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  195. inmortali sunt natura praedita certe.
  196. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  197. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  198. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  199. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  200. tactus enim leti satis esset causa profecto,