De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  2. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  3. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  4. dissimiles constant aeternaque materies est,
  5. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  6. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  7. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  8. discidio redeunt in corpora materiai.
  9. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  10. in gremium matris terrai praecipitavit;
  11. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  12. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  13. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  14. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  15. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  16. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  17. corpora deponunt et candens lacteus umor
  18. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  19. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  20. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  21. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  22. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  23. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  24. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  25. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  26. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  27. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  28. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  29. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  30. Principio venti vis verberat incita corpus
  31. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  32. inter dum rapido percurrens turbine campos
  33. arboribus magnis sternit montisque supremos
  34. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  35. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  36. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  37. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  38. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  39. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  40. et cum mollis aquae fertur natura repente
  41. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  42. montibus ex altis magnus decursus aquai
  43. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  44. nec validi possunt pontes venientis aquai
  45. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  46. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  47. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  48. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  49. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  50. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  51. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  52. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  53. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  54. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  55. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  56. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  57. Tum porro varios rerum sentimus odores
  58. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  59. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  60. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  61. quae tamen omnia corporea constare necessest
  62. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  63. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  64. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  65. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  66. at neque quo pacto persederit umor aquai
  67. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  68. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  69. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  70. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  71. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  72. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  73. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  74. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  75. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  76. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  77. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  78. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  79. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  80. invida praeclusit speciem natura videndi.
  81. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  82. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  83. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  84. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  85. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  86. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  87. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  88. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  89. omnia natura; namque est in rebus inane.
  90. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  91. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  92. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  93. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  94. quod si non esset, nulla ratione moveri
  95. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  96. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  97. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  98. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  99. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  100. multa modis multis varia ratione moveri
  101. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  102. non tam sollicito motu privata carerent
  103. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  104. undique materies quoniam stipata quiesset.
  105. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  106. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  107. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  108. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  109. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  110. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  111. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  112. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  113. inter saepta meant voces et clausa domorum
  114. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  115. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  116. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  117. Denique cur alias aliis praestare videmus
  118. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  119. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  120. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  121. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  122. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  123. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  124. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  125. at contra gravius plus in se corporis esse
  126. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  127. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  128. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  129. Illud in his rebus ne te deducere vero
  130. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  131. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  132. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  133. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  134. sic alias quoque res inter se posse moveri
  135. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  136. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  137. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  138. ni spatium dederint latices? concedere porro
  139. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  140. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  141. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  142. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  143. Postremo duo de concursu corpora lata
  144. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  145. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  146. is porro quamvis circum celerantibus auris
  147. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  148. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  149. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  150. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  151. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  152. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  153. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  154. nec tali ratione potest denserier aer
  155. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  156. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  157. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  158. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  159. multaque praeterea tibi possum commemorando
  160. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  161. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  162. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  163. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  164. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  165. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  166. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  167. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  168. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  169. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  170. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  171. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  172. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  173. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  174. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  175. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  176. argumentorum sit copia missa per auris.
  177. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  178. omnis ut est igitur per se natura duabus
  179. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  180. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  181. corpus enim per se communis dedicat esse
  182. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  183. haut erit occultis de rebus quo referentes
  184. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  185. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  186. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  187. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  188. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  189. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  190. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  191. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  192. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  193. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  194. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  195. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  196. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  197. rem prohibere queat per se transire meantem,
  198. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  199. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  200. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum