De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  2. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  3. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  4. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  5. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  6. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  7. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  8. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  9. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  10. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  11. argumentorum sit copia missa per auris.
  12. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  13. omnis ut est igitur per se natura duabus
  14. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,