De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  2. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  3. nec tali ratione potest denserier aer
  4. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  5. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  6. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  7. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  8. multaque praeterea tibi possum commemorando
  9. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  10. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  11. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  12. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  13. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  14. cum semel institerunt vestigia certa viai,