De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  2. is porro quamvis circum celerantibus auris
  3. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  4. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  5. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  6. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  7. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  8. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  9. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  10. nec tali ratione potest denserier aer
  11. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  12. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  13. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  14. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  15. multaque praeterea tibi possum commemorando
  16. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  17. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  18. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  19. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  20. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  21. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  22. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  23. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  24. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  25. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  26. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  27. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  28. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  29. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  30. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  31. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  32. argumentorum sit copia missa per auris.
  33. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  34. omnis ut est igitur per se natura duabus
  35. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  36. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  37. corpus enim per se communis dedicat esse
  38. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  39. haut erit occultis de rebus quo referentes
  40. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  41. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  42. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  43. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  44. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  45. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  46. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  47. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  48. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  49. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  50. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  51. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  52. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  53. rem prohibere queat per se transire meantem,
  54. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  55. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid