De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  2. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  3. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  4. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  5. quod si non esset, nulla ratione moveri
  6. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  7. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  8. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  9. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  10. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  11. multa modis multis varia ratione moveri
  12. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  13. non tam sollicito motu privata carerent
  14. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  15. undique materies quoniam stipata quiesset.
  16. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  17. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  18. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  19. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  20. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  21. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  22. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  23. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  24. inter saepta meant voces et clausa domorum
  25. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  26. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  27. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  28. Denique cur alias aliis praestare videmus
  29. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  30. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  31. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  32. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  33. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  34. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  35. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  36. at contra gravius plus in se corporis esse
  37. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  38. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  39. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  40. Illud in his rebus ne te deducere vero
  41. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  42. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  43. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  44. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  45. sic alias quoque res inter se posse moveri
  46. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  47. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  48. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  49. ni spatium dederint latices? concedere porro
  50. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  51. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  52. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  53. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  54. Postremo duo de concursu corpora lata
  55. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,