De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  2. ni spatium dederint latices? concedere porro
  3. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  4. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  5. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  6. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  7. Postremo duo de concursu corpora lata
  8. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  9. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  10. is porro quamvis circum celerantibus auris
  11. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  12. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  13. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  14. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  15. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  16. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  17. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  18. nec tali ratione potest denserier aer
  19. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  20. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  21. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  22. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  23. multaque praeterea tibi possum commemorando
  24. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  25. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  26. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  27. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  28. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  29. cum semel institerunt vestigia certa viai,