De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  2. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  3. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  4. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  5. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  6. inter saepta meant voces et clausa domorum
  7. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  8. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  9. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  10. Denique cur alias aliis praestare videmus
  11. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  12. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  13. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  14. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  15. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  16. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  17. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  18. at contra gravius plus in se corporis esse
  19. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  20. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  21. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  22. Illud in his rebus ne te deducere vero
  23. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  24. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  25. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  26. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  27. sic alias quoque res inter se posse moveri
  28. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  29. scilicet id falsa totum ratione receptumst.