De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  2. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  3. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  4. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  5. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  6. at contra gravius plus in se corporis esse
  7. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  8. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  9. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  10. Illud in his rebus ne te deducere vero
  11. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  12. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  13. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  14. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  15. sic alias quoque res inter se posse moveri
  16. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  17. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  18. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  19. ni spatium dederint latices? concedere porro
  20. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  21. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  22. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  23. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  24. Postremo duo de concursu corpora lata
  25. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  26. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  27. is porro quamvis circum celerantibus auris
  28. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  29. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  30. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  31. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  32. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  33. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  34. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  35. nec tali ratione potest denserier aer
  36. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  37. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  38. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  39. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  40. multaque praeterea tibi possum commemorando
  41. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  42. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  43. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  44. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  45. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  46. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  47. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  48. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  49. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  50. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  51. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  52. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  53. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  54. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  55. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  56. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  57. argumentorum sit copia missa per auris.
  58. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  59. omnis ut est igitur per se natura duabus
  60. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  61. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  62. corpus enim per se communis dedicat esse
  63. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  64. haut erit occultis de rebus quo referentes
  65. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  66. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  67. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  68. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  69. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  70. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  71. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  72. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  73. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  74. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  75. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  76. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  77. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  78. rem prohibere queat per se transire meantem,
  79. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  80. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  81. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  82. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  83. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  84. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  85. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  86. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  87. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  88. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  89. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  90. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  91. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  92. discidio potis est seiungi seque gregari,
  93. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  94. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  95. servitium contra paupertas divitiaeque,
  96. libertas bellum concordia cetera quorum
  97. adventu manet incolumis natura abituque,
  98. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  99. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  100. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  101. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  102. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  103. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  104. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  105. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  106. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  107. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  108. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  109. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  110. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  111. denique materies si rerum nulla fuisset
  112. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  113. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  114. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  115. clara accendisset saevi certamina belli
  116. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  117. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  118. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  119. non ita uti corpus per se constare neque esse
  120. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  121. sed magis ut merito possis eventa vocare
  122. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  123. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  124. partim concilio quae constant principiorum.
  125. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  126. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  127. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  128. in rebus solido reperiri corpore posse.
  129. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  130. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  131. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  132. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  133. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  134. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  135. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  136. sensimus infuso lympharum rore superne.
  137. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  138. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  139. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  140. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  141. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  142. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  143. Principio quoniam duplex natura duarum
  144. dissimilis rerum longe constare repertast,
  145. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  146. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  147. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  148. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  149. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  150. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  151. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  152. materiem circum solidam constare necessest;
  153. nec res ulla potest vera ratione probari
  154. corpore inane suo celare atque intus habere,
  155. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  156. id porro nihil esse potest nisi materiai
  157. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  158. materies igitur, solido quae corpore constat,
  159. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  160. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  161. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  162. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  163. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  164. alternis igitur ni mirum corpus inani
  165. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  166. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  167. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  168. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  169. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  170. nec ratione queunt alia temptata labare;
  171. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  172. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  173. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  174. nec capere umorem neque item manabile frigus
  175. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  176. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  177. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  178. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  179. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  180. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  181. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  182. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  183. at quoniam supra docui nil posse creari
  184. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  185. esse inmortali primordia corpore debent,
  186. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  187. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  188. sunt igitur solida primordia simplicitate
  189. nec ratione queunt alia servata per aevom
  190. ex infinito iam tempore res reparare.
  191. denique si nullam finem natura parasset
  192. frangendis rebus, iam corpora materiai
  193. usque redacta forent aevo frangente priore,
  194. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  195. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  196. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  197. quam rursus refici; qua propter longa diei
  198. infinita aetas ante acti temporis omnis
  199. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  200. numquam relicuo reparari tempore posset.
  201. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  202. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  203. et finita simul generatim tempora rebus
  204. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  205. Huc accedit uti, solidissima materiai
  206. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  207. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  208. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  209. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  210. at contra si mollia sint primordia rerum,
  211. unde queant validi silices ferrumque creari,
  212. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  213. principio fundamenti natura carebit.
  214. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  215. quorum condenso magis omnia conciliatu
  216. artari possunt validasque ostendere viris.
  217. porro si nullast frangendis reddita finis
  218. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  219. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  220. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  221. at quoniam fragili natura praedita constant,
  222. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  223. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  224. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  225. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  226. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  227. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  228. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  229. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  230. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  231. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  232. debent ni mirum; nam si primordia rerum