De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur
  2. in terris, tunc cum primis ratione sagaci
  3. unde anima atque animi constet natura videndum,
  4. et quae res nobis vigilantibus obvia mentes
  5. terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,
  6. cernere uti videamur eos audireque coram,
  7. morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
  8. Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
  9. difficile inlustrare Latinis versibus esse,
  10. multa novis verbis praesertim cum sit agendum
  11. propter egestatem linguae et rerum novitatem;
  12. sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
  13. suavis amicitiae quemvis efferre laborem
  14. suadet et inducit noctes vigilare serenas
  15. quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
  16. clara tuae possim praepandere lumina menti,
  17. res quibus occultas penitus convisere possis.
  18. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  19. non radii solis neque lucida tela diei
  20. discutiant, sed naturae species ratioque.
  21. Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
  22. nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
  23. quippe ita formido mortalis continet omnis,
  24. quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
  25. quorum operum causas nulla ratione videre
  26. possunt ac fieri divino numine rentur.
  27. quas ob res ubi viderimus nil posse creari
  28. de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
  29. perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
  30. et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
  31. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  32. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  33. e mare primum homines, e terra posset oriri
  34. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  35. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  36. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  37. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  38. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  39. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  40. qui posset mater rebus consistere certa?
  41. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  42. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  43. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  44. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  45. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  46. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  47. vites autumno fundi suadente videmus,
  48. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  49. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  50. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  51. tuto res teneras effert in luminis oras?
  52. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  53. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  54. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  55. concilio possent arceri tempore iniquo.
  56. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  57. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  58. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  59. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  60. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  61. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  62. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  63. quicque sua de materia grandescere alique.
  64. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  65. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  66. nec porro secreta cibo natura animantum
  67. propagare genus possit vitamque tueri;
  68. ut potius multis communia corpora rebus
  69. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  70. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  71. Denique cur homines tantos natura parare
  72. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  73. transire et magnos manibus divellere montis
  74. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  75. si non, materies quia rebus reddita certast
  76. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  77. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  78. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  79. aeris in teneras possint proferrier auras.
  80. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  81. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  82. esse videlicet in terris primordia rerum
  83. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  84. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  85. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  86. sponte sua multo fieri meliora videres.
  87. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  88. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  89. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  90. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  91. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  92. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  93. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  94. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  95. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  96. nullius exitium patitur natura videri.
  97. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  98. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  99. unde animale genus generatim in lumina vitae
  100. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  101. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  102. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  103. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  104. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  105. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  106. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  107. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  108. inmortali sunt natura praedita certe.
  109. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  110. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  111. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  112. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  113. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  114. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  115. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  116. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  117. dissimiles constant aeternaque materies est,
  118. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  119. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  120. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  121. discidio redeunt in corpora materiai.
  122. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  123. in gremium matris terrai praecipitavit;
  124. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  125. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  126. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  127. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  128. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  129. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  130. corpora deponunt et candens lacteus umor
  131. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  132. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  133. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  134. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  135. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  136. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  137. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  138. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  139. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  140. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  141. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  142. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  143. Principio venti vis verberat incita corpus
  144. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  145. inter dum rapido percurrens turbine campos
  146. arboribus magnis sternit montisque supremos
  147. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  148. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  149. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  150. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  151. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  152. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  153. et cum mollis aquae fertur natura repente
  154. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  155. montibus ex altis magnus decursus aquai
  156. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  157. nec validi possunt pontes venientis aquai
  158. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  159. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  160. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  161. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  162. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  163. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  164. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  165. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  166. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  167. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  168. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  169. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  170. Tum porro varios rerum sentimus odores
  171. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  172. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  173. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  174. quae tamen omnia corporea constare necessest
  175. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  176. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  177. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  178. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  179. at neque quo pacto persederit umor aquai
  180. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  181. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  182. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  183. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  184. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  185. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  186. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  187. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  188. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  189. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  190. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  191. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  192. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  193. invida praeclusit speciem natura videndi.
  194. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  195. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  196. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  197. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  198. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  199. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  200. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  201. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  202. omnia natura; namque est in rebus inane.
  203. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  204. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  205. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  206. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  207. quod si non esset, nulla ratione moveri
  208. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  209. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  210. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  211. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  212. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  213. multa modis multis varia ratione moveri
  214. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  215. non tam sollicito motu privata carerent
  216. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  217. undique materies quoniam stipata quiesset.
  218. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  219. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  220. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  221. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  222. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  223. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  224. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  225. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  226. inter saepta meant voces et clausa domorum
  227. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  228. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  229. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  230. Denique cur alias aliis praestare videmus
  231. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  232. nam si tantundemst in lanae glomere quantum