De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  2. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  3. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  4. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  5. omnia natura; namque est in rebus inane.
  6. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  7. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  8. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  9. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  10. quod si non esset, nulla ratione moveri
  11. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  12. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  13. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  14. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  15. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  16. multa modis multis varia ratione moveri
  17. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  18. non tam sollicito motu privata carerent
  19. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  20. undique materies quoniam stipata quiesset.
  21. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  22. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  23. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  24. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  25. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  26. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  27. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  28. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  29. inter saepta meant voces et clausa domorum
  30. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  31. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  32. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  33. Denique cur alias aliis praestare videmus
  34. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  35. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  36. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  37. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  38. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  39. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  40. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  41. at contra gravius plus in se corporis esse
  42. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  43. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  44. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  45. Illud in his rebus ne te deducere vero
  46. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  47. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  48. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  49. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  50. sic alias quoque res inter se posse moveri
  51. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  52. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  53. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  54. ni spatium dederint latices? concedere porro
  55. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  56. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  57. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  58. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  59. Postremo duo de concursu corpora lata
  60. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  61. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  62. is porro quamvis circum celerantibus auris
  63. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  64. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  65. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.