De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  2. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  3. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  4. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  5. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  6. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  7. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  8. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  9. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  10. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  11. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  12. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  13. invida praeclusit speciem natura videndi.
  14. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  15. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  16. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  17. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  18. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  19. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  20. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  21. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  22. omnia natura; namque est in rebus inane.
  23. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  24. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  25. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  26. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  27. quod si non esset, nulla ratione moveri
  28. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  29. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  30. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  31. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  32. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  33. multa modis multis varia ratione moveri
  34. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  35. non tam sollicito motu privata carerent
  36. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  37. undique materies quoniam stipata quiesset.
  38. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  39. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  40. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  41. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  42. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  43. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  44. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  45. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  46. inter saepta meant voces et clausa domorum
  47. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  48. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  49. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  50. Denique cur alias aliis praestare videmus
  51. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  52. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  53. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  54. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  55. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  56. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  57. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  58. at contra gravius plus in se corporis esse
  59. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  60. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  61. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  62. Illud in his rebus ne te deducere vero
  63. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  64. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  65. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  66. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  67. sic alias quoque res inter se posse moveri
  68. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  69. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  70. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  71. ni spatium dederint latices? concedere porro
  72. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  73. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  74. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  75. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  76. Postremo duo de concursu corpora lata
  77. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  78. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  79. is porro quamvis circum celerantibus auris
  80. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  81. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  82. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  83. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  84. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  85. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  86. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  87. nec tali ratione potest denserier aer
  88. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  89. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  90. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  91. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  92. multaque praeterea tibi possum commemorando
  93. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  94. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  95. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  96. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  97. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  98. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  99. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  100. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  101. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  102. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  103. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  104. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  105. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  106. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  107. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  108. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  109. argumentorum sit copia missa per auris.
  110. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  111. omnis ut est igitur per se natura duabus
  112. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  113. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  114. corpus enim per se communis dedicat esse
  115. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  116. haut erit occultis de rebus quo referentes
  117. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  118. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  119. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  120. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  121. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  122. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  123. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  124. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  125. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  126. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  127. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  128. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  129. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  130. rem prohibere queat per se transire meantem,
  131. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  132. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  133. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  134. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  135. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  136. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  137. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  138. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  139. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  140. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  141. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  142. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  143. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  144. discidio potis est seiungi seque gregari,
  145. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  146. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  147. servitium contra paupertas divitiaeque,
  148. libertas bellum concordia cetera quorum
  149. adventu manet incolumis natura abituque,
  150. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  151. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  152. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  153. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  154. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst