De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quas ob res ubi viderimus nil posse creari
  2. de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
  3. perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
  4. et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
  5. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  6. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  7. e mare primum homines, e terra posset oriri
  8. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  9. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  10. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  11. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  12. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  13. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  14. qui posset mater rebus consistere certa?
  15. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  16. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  17. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  18. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  19. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  20. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  21. vites autumno fundi suadente videmus,
  22. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  23. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  24. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  25. tuto res teneras effert in luminis oras?
  26. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  27. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  28. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  29. concilio possent arceri tempore iniquo.
  30. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  31. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  32. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  33. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  34. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  35. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  36. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  37. quicque sua de materia grandescere alique.
  38. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  39. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  40. nec porro secreta cibo natura animantum
  41. propagare genus possit vitamque tueri;
  42. ut potius multis communia corpora rebus
  43. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  44. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  45. Denique cur homines tantos natura parare
  46. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  47. transire et magnos manibus divellere montis
  48. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  49. si non, materies quia rebus reddita certast
  50. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  51. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  52. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  53. aeris in teneras possint proferrier auras.
  54. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  55. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  56. esse videlicet in terris primordia rerum
  57. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  58. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  59. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  60. sponte sua multo fieri meliora videres.
  61. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  62. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  63. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  64. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  65. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  66. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  67. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  68. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  69. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  70. nullius exitium patitur natura videri.
  71. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  72. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  73. unde animale genus generatim in lumina vitae
  74. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  75. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  76. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  77. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  78. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  79. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  80. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  81. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  82. inmortali sunt natura praedita certe.
  83. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  84. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  85. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  86. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  87. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  88. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  89. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  90. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  91. dissimiles constant aeternaque materies est,
  92. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  93. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  94. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  95. discidio redeunt in corpora materiai.
  96. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  97. in gremium matris terrai praecipitavit;
  98. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  99. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  100. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  101. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  102. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  103. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  104. corpora deponunt et candens lacteus umor
  105. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  106. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  107. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  108. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  109. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  110. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  111. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  112. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  113. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  114. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  115. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  116. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  117. Principio venti vis verberat incita corpus
  118. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  119. inter dum rapido percurrens turbine campos
  120. arboribus magnis sternit montisque supremos
  121. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  122. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  123. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  124. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  125. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  126. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  127. et cum mollis aquae fertur natura repente
  128. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  129. montibus ex altis magnus decursus aquai
  130. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  131. nec validi possunt pontes venientis aquai
  132. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  133. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  134. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  135. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  136. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  137. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  138. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  139. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  140. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  141. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  142. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  143. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  144. Tum porro varios rerum sentimus odores
  145. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  146. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  147. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  148. quae tamen omnia corporea constare necessest
  149. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  150. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  151. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  152. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  153. at neque quo pacto persederit umor aquai
  154. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.