De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  2. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  3. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  4. Tum porro varios rerum sentimus odores
  5. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  6. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  7. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  8. quae tamen omnia corporea constare necessest
  9. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  10. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  11. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  12. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  13. at neque quo pacto persederit umor aquai
  14. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  15. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  16. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  17. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  18. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  19. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  20. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  21. strataque iam volgi pedibus detrita viarum