De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  2. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  3. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  4. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  5. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  6. Principio venti vis verberat incita corpus
  7. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  8. inter dum rapido percurrens turbine campos
  9. arboribus magnis sternit montisque supremos
  10. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  11. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  12. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  13. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  14. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  15. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  16. et cum mollis aquae fertur natura repente
  17. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  18. montibus ex altis magnus decursus aquai
  19. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  20. nec validi possunt pontes venientis aquai
  21. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  22. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  23. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  24. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  25. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  26. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  27. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  28. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  29. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  30. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  31. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  32. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  33. Tum porro varios rerum sentimus odores
  34. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  35. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  36. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  37. quae tamen omnia corporea constare necessest
  38. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  39. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  40. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  41. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  42. at neque quo pacto persederit umor aquai
  43. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  44. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  45. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  46. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  47. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  48. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  49. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  50. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  51. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  52. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  53. saepe salutantum tactu praeterque meantum.