De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  2. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  3. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  4. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  5. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  6. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  7. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  8. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  9. Principio venti vis verberat incita corpus
  10. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  11. inter dum rapido percurrens turbine campos
  12. arboribus magnis sternit montisque supremos
  13. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  14. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  15. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  16. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  17. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  18. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  19. et cum mollis aquae fertur natura repente
  20. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  21. montibus ex altis magnus decursus aquai
  22. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  23. nec validi possunt pontes venientis aquai
  24. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  25. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  26. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  27. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  28. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  29. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  30. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  31. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  32. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  33. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  34. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  35. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  36. Tum porro varios rerum sentimus odores
  37. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  38. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  39. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  40. quae tamen omnia corporea constare necessest
  41. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  42. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  43. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  44. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  45. at neque quo pacto persederit umor aquai
  46. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  47. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  48. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  49. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  50. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  51. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  52. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  53. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  54. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  55. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  56. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  57. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  58. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  59. invida praeclusit speciem natura videndi.
  60. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  61. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  62. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  63. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  64. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  65. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  66. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  67. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  68. omnia natura; namque est in rebus inane.
  69. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  70. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  71. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  72. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  73. quod si non esset, nulla ratione moveri
  74. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  75. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  76. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  77. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  78. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  79. multa modis multis varia ratione moveri
  80. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  81. non tam sollicito motu privata carerent
  82. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  83. undique materies quoniam stipata quiesset.
  84. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  85. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  86. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  87. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  88. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  89. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  90. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  91. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  92. inter saepta meant voces et clausa domorum
  93. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  94. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  95. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  96. Denique cur alias aliis praestare videmus
  97. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  98. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  99. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  100. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  101. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  102. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  103. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  104. at contra gravius plus in se corporis esse
  105. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  106. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  107. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  108. Illud in his rebus ne te deducere vero
  109. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  110. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  111. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  112. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  113. sic alias quoque res inter se posse moveri
  114. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  115. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  116. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  117. ni spatium dederint latices? concedere porro
  118. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  119. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  120. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  121. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  122. Postremo duo de concursu corpora lata
  123. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  124. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  125. is porro quamvis circum celerantibus auris
  126. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  127. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  128. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  129. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  130. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  131. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante