De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et quae res nobis vigilantibus obvia mentes
  2. terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,
  3. cernere uti videamur eos audireque coram,
  4. morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
  5. Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
  6. difficile inlustrare Latinis versibus esse,
  7. multa novis verbis praesertim cum sit agendum
  8. propter egestatem linguae et rerum novitatem;
  9. sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
  10. suavis amicitiae quemvis efferre laborem
  11. suadet et inducit noctes vigilare serenas
  12. quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
  13. clara tuae possim praepandere lumina menti,
  14. res quibus occultas penitus convisere possis.
  15. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  16. non radii solis neque lucida tela diei
  17. discutiant, sed naturae species ratioque.
  18. Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
  19. nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
  20. quippe ita formido mortalis continet omnis,
  21. quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
  22. quorum operum causas nulla ratione videre
  23. possunt ac fieri divino numine rentur.
  24. quas ob res ubi viderimus nil posse creari
  25. de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
  26. perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
  27. et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
  28. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  29. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  30. e mare primum homines, e terra posset oriri
  31. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  32. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  33. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  34. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  35. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  36. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  37. qui posset mater rebus consistere certa?
  38. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  39. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  40. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  41. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  42. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  43. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  44. vites autumno fundi suadente videmus,
  45. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  46. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  47. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  48. tuto res teneras effert in luminis oras?
  49. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  50. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  51. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  52. concilio possent arceri tempore iniquo.
  53. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  54. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  55. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  56. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  57. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  58. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  59. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  60. quicque sua de materia grandescere alique.
  61. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  62. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  63. nec porro secreta cibo natura animantum
  64. propagare genus possit vitamque tueri;
  65. ut potius multis communia corpora rebus
  66. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  67. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  68. Denique cur homines tantos natura parare
  69. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  70. transire et magnos manibus divellere montis
  71. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  72. si non, materies quia rebus reddita certast
  73. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  74. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  75. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  76. aeris in teneras possint proferrier auras.
  77. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  78. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  79. esse videlicet in terris primordia rerum
  80. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  81. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  82. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  83. sponte sua multo fieri meliora videres.
  84. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  85. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  86. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  87. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  88. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  89. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  90. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  91. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  92. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  93. nullius exitium patitur natura videri.
  94. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  95. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  96. unde animale genus generatim in lumina vitae
  97. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  98. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  99. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  100. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  101. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  102. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  103. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  104. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  105. inmortali sunt natura praedita certe.
  106. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  107. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  108. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  109. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  110. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  111. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  112. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  113. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  114. dissimiles constant aeternaque materies est,
  115. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  116. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  117. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  118. discidio redeunt in corpora materiai.
  119. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  120. in gremium matris terrai praecipitavit;
  121. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  122. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  123. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  124. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  125. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  126. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  127. corpora deponunt et candens lacteus umor
  128. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  129. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  130. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  131. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,