De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Memmiadae nostro, quem tu, dea, tempore in omni
  2. omnibus ornatum voluisti excellere rebus.
  3. quo magis aeternum da dictis, diva, leporem.
  4. effice ut interea fera moenera militiai
  5. per maria ac terras omnis sopita quiescant;
  6. nam tu sola potes tranquilla pace iuvare
  7. mortalis, quoniam belli fera moenera Mavors
  8. armipotens regit, in gremium qui saepe tuum se
  9. reiicit aeterno devictus vulnere amoris,
  10. atque ita suspiciens tereti cervice reposta
  11. pascit amore avidos inhians in te, dea, visus
  12. eque tuo pendet resupini spiritus ore.
  13. hunc tu, diva, tuo recubantem corpore sancto
  14. circum fusa super, suavis ex ore loquellas
  15. funde petens placidam Romanis, incluta, pacem;
  16. nam neque nos agere hoc patriai tempore iniquo
  17. possumus aequo animo nec Memmi clara propago
  18. talibus in rebus communi desse saluti.
  19. omnis enim per se divum natura necessest
  20. immortali aevo summa cum pace fruatur
  21. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  22. nam privata dolore omni, privata periclis,
  23. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  24. nec bene promeritis capitur nec tangitur ira.
  25. Quod super est, vacuas auris animumque sagacem