De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  2. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  3. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  4. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  5. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  6. corpora deponunt et candens lacteus umor
  7. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  8. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  9. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  10. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  11. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  12. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  13. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  14. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  15. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  16. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  17. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  18. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  19. Principio venti vis verberat incita corpus
  20. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  21. inter dum rapido percurrens turbine campos
  22. arboribus magnis sternit montisque supremos
  23. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  24. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  25. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  26. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  27. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  28. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  29. et cum mollis aquae fertur natura repente
  30. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  31. montibus ex altis magnus decursus aquai
  32. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  33. nec validi possunt pontes venientis aquai
  34. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  35. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  36. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  37. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  38. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  39. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  40. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  41. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  42. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  43. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  44. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  45. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  46. Tum porro varios rerum sentimus odores
  47. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  48. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  49. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  50. quae tamen omnia corporea constare necessest
  51. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  52. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  53. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  54. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  55. at neque quo pacto persederit umor aquai
  56. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  57. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  58. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  59. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  60. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  61. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  62. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  63. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  64. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  65. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  66. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  67. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  68. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  69. invida praeclusit speciem natura videndi.
  70. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  71. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  72. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  73. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  74. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  75. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  76. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  77. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  78. omnia natura; namque est in rebus inane.
  79. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  80. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  81. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  82. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  83. quod si non esset, nulla ratione moveri
  84. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  85. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  86. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  87. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  88. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  89. multa modis multis varia ratione moveri
  90. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  91. non tam sollicito motu privata carerent
  92. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  93. undique materies quoniam stipata quiesset.
  94. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  95. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  96. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  97. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  98. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  99. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  100. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  101. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  102. inter saepta meant voces et clausa domorum
  103. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  104. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  105. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  106. Denique cur alias aliis praestare videmus
  107. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  108. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  109. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  110. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  111. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  112. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  113. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  114. at contra gravius plus in se corporis esse
  115. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  116. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  117. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  118. Illud in his rebus ne te deducere vero
  119. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  120. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  121. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  122. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  123. sic alias quoque res inter se posse moveri
  124. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  125. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  126. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  127. ni spatium dederint latices? concedere porro
  128. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  129. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  130. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  131. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  132. Postremo duo de concursu corpora lata
  133. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  134. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  135. is porro quamvis circum celerantibus auris
  136. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  137. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  138. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  139. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  140. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  141. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  142. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  143. nec tali ratione potest denserier aer
  144. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  145. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  146. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  147. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  148. multaque praeterea tibi possum commemorando
  149. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  150. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  151. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  152. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  153. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  154. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  155. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  156. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  157. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  158. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  159. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  160. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  161. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  162. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  163. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  164. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  165. argumentorum sit copia missa per auris.
  166. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  167. omnis ut est igitur per se natura duabus
  168. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  169. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  170. corpus enim per se communis dedicat esse
  171. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  172. haut erit occultis de rebus quo referentes
  173. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  174. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  175. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  176. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  177. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  178. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  179. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  180. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  181. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  182. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  183. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  184. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  185. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  186. rem prohibere queat per se transire meantem,
  187. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  188. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  189. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  190. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  191. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  192. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  193. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  194. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  195. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  196. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  197. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  198. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  199. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  200. discidio potis est seiungi seque gregari,
  201. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  202. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  203. servitium contra paupertas divitiaeque,
  204. libertas bellum concordia cetera quorum
  205. adventu manet incolumis natura abituque,
  206. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  207. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  208. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  209. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  210. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  211. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  212. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  213. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  214. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  215. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  216. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  217. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  218. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  219. denique materies si rerum nulla fuisset
  220. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  221. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  222. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  223. clara accendisset saevi certamina belli
  224. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  225. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  226. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  227. non ita uti corpus per se constare neque esse
  228. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  229. sed magis ut merito possis eventa vocare
  230. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  231. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  232. partim concilio quae constant principiorum.