De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. in gremium matris terrai praecipitavit;
  2. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  3. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  4. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  5. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  6. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  7. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  8. corpora deponunt et candens lacteus umor
  9. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  10. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  11. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  12. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  13. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  14. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  15. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  16. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  17. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  18. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  19. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  20. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  21. Principio venti vis verberat incita corpus
  22. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  23. inter dum rapido percurrens turbine campos
  24. arboribus magnis sternit montisque supremos
  25. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  26. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  27. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  28. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  29. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  30. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  31. et cum mollis aquae fertur natura repente
  32. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  33. montibus ex altis magnus decursus aquai
  34. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  35. nec validi possunt pontes venientis aquai
  36. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  37. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  38. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  39. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  40. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  41. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  42. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  43. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  44. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  45. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  46. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  47. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  48. Tum porro varios rerum sentimus odores
  49. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  50. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus