De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. discidio redeunt in corpora materiai.
  2. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  3. in gremium matris terrai praecipitavit;
  4. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  5. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  6. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  7. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  8. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  9. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  10. corpora deponunt et candens lacteus umor
  11. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  12. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  13. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  14. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  15. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  16. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  17. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  18. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  19. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  20. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  21. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  22. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  23. Principio venti vis verberat incita corpus
  24. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  25. inter dum rapido percurrens turbine campos
  26. arboribus magnis sternit montisque supremos
  27. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  28. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  29. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  30. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  31. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  32. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  33. et cum mollis aquae fertur natura repente
  34. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  35. montibus ex altis magnus decursus aquai
  36. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  37. nec validi possunt pontes venientis aquai
  38. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  39. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  40. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  41. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  42. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  43. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  44. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  45. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  46. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  47. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  48. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  49. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  50. Tum porro varios rerum sentimus odores
  51. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  52. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  53. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  54. quae tamen omnia corporea constare necessest
  55. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  56. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  57. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  58. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  59. at neque quo pacto persederit umor aquai
  60. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  61. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  62. quas oculi nulla possunt ratione videre.