De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  2. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  3. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  4. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  5. quicque sua de materia grandescere alique.
  6. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  7. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  8. nec porro secreta cibo natura animantum
  9. propagare genus possit vitamque tueri;
  10. ut potius multis communia corpora rebus
  11. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  12. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  13. Denique cur homines tantos natura parare
  14. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  15. transire et magnos manibus divellere montis
  16. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  17. si non, materies quia rebus reddita certast
  18. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  19. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  20. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  21. aeris in teneras possint proferrier auras.
  22. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  23. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  24. esse videlicet in terris primordia rerum
  25. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  26. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  27. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  28. sponte sua multo fieri meliora videres.
  29. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  30. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  31. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  32. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  33. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  34. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  35. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  36. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  37. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  38. nullius exitium patitur natura videri.
  39. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  40. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  41. unde animale genus generatim in lumina vitae
  42. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  43. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  44. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  45. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  46. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  47. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  48. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  49. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  50. inmortali sunt natura praedita certe.
  51. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  52. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  53. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  54. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  55. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  56. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  57. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  58. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  59. dissimiles constant aeternaque materies est,
  60. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  61. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  62. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes