De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  2. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  3. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  4. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  5. inmortali sunt natura praedita certe.
  6. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  7. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  8. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  9. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  10. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  11. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  12. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  13. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  14. dissimiles constant aeternaque materies est,
  15. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  16. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  17. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  18. discidio redeunt in corpora materiai.
  19. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  20. in gremium matris terrai praecipitavit;
  21. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  22. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  23. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  24. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  25. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  26. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  27. corpora deponunt et candens lacteus umor
  28. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  29. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  30. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  31. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  32. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  33. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.