De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Denique cur homines tantos natura parare
  2. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  3. transire et magnos manibus divellere montis
  4. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  5. si non, materies quia rebus reddita certast
  6. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  7. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  8. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  9. aeris in teneras possint proferrier auras.
  10. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  11. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  12. esse videlicet in terris primordia rerum
  13. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  14. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  15. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  16. sponte sua multo fieri meliora videres.
  17. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  18. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  19. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  20. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  21. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  22. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  23. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  24. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  25. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  26. nullius exitium patitur natura videri.
  27. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  28. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  29. unde animale genus generatim in lumina vitae
  30. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  31. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  32. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  33. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?