De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  2. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  3. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  4. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  5. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  6. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  7. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  8. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  9. nullius exitium patitur natura videri.
  10. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  11. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  12. unde animale genus generatim in lumina vitae
  13. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  14. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  15. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  16. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  17. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  18. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  19. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  20. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  21. inmortali sunt natura praedita certe.
  22. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  23. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  24. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  25. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  26. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  27. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  28. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  29. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  30. dissimiles constant aeternaque materies est,
  31. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  32. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  33. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  34. discidio redeunt in corpora materiai.
  35. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  36. in gremium matris terrai praecipitavit;
  37. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  38. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  39. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  40. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  41. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  42. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  43. corpora deponunt et candens lacteus umor