De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  2. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  3. vites autumno fundi suadente videmus,
  4. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  5. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  6. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  7. tuto res teneras effert in luminis oras?
  8. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  9. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  10. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  11. concilio possent arceri tempore iniquo.
  12. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  13. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  14. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  15. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  16. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  17. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  18. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  19. quicque sua de materia grandescere alique.
  20. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  21. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  22. nec porro secreta cibo natura animantum
  23. propagare genus possit vitamque tueri;
  24. ut potius multis communia corpora rebus
  25. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  26. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  27. Denique cur homines tantos natura parare
  28. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  29. transire et magnos manibus divellere montis
  30. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  31. si non, materies quia rebus reddita certast
  32. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  33. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  34. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  35. aeris in teneras possint proferrier auras.
  36. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  37. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  38. esse videlicet in terris primordia rerum
  39. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  40. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  41. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  42. sponte sua multo fieri meliora videres.
  43. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum