De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  2. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  3. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  4. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  5. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  6. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  7. quicque sua de materia grandescere alique.
  8. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  9. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  10. nec porro secreta cibo natura animantum
  11. propagare genus possit vitamque tueri;
  12. ut potius multis communia corpora rebus
  13. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  14. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  15. Denique cur homines tantos natura parare
  16. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  17. transire et magnos manibus divellere montis
  18. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  19. si non, materies quia rebus reddita certast
  20. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  21. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  22. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  23. aeris in teneras possint proferrier auras.
  24. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  25. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  26. esse videlicet in terris primordia rerum
  27. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  28. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  29. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  30. sponte sua multo fieri meliora videres.
  31. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  32. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  33. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  34. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  35. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  36. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  37. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  38. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  39. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  40. nullius exitium patitur natura videri.
  41. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  42. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  43. unde animale genus generatim in lumina vitae
  44. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  45. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  46. unde mare ingenuei fontes externaque longe