De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. propter egestatem linguae et rerum novitatem;
  2. sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
  3. suavis amicitiae quemvis efferre laborem
  4. suadet et inducit noctes vigilare serenas
  5. quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
  6. clara tuae possim praepandere lumina menti,
  7. res quibus occultas penitus convisere possis.
  8. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  9. non radii solis neque lucida tela diei
  10. discutiant, sed naturae species ratioque.
  11. Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
  12. nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
  13. quippe ita formido mortalis continet omnis,
  14. quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
  15. quorum operum causas nulla ratione videre
  16. possunt ac fieri divino numine rentur.
  17. quas ob res ubi viderimus nil posse creari
  18. de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
  19. perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
  20. et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
  21. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  22. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  23. e mare primum homines, e terra posset oriri
  24. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  25. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  26. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  27. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  28. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  29. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  30. qui posset mater rebus consistere certa?
  31. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  32. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  33. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  34. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  35. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  36. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  37. vites autumno fundi suadente videmus,
  38. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  39. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  40. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  41. tuto res teneras effert in luminis oras?
  42. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  43. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  44. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  45. concilio possent arceri tempore iniquo.
  46. Nec porro augendis rebus spatio foret usus