De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. vites autumno fundi suadente videmus,
  2. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  3. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  4. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  5. tuto res teneras effert in luminis oras?
  6. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  7. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  8. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  9. concilio possent arceri tempore iniquo.
  10. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  11. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  12. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  13. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  14. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  15. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  16. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  17. quicque sua de materia grandescere alique.
  18. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  19. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  20. nec porro secreta cibo natura animantum
  21. propagare genus possit vitamque tueri;
  22. ut potius multis communia corpora rebus
  23. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  24. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  25. Denique cur homines tantos natura parare
  26. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  27. transire et magnos manibus divellere montis
  28. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  29. si non, materies quia rebus reddita certast
  30. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  31. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  32. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  33. aeris in teneras possint proferrier auras.
  34. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  35. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  36. esse videlicet in terris primordia rerum
  37. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  38. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  39. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  40. sponte sua multo fieri meliora videres.
  41. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  42. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  43. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  44. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  45. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  46. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  47. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  48. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  49. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  50. nullius exitium patitur natura videri.
  51. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  52. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  53. unde animale genus generatim in lumina vitae
  54. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  55. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  56. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  57. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  58. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  59. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  60. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  61. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  62. inmortali sunt natura praedita certe.
  63. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  64. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  65. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  66. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  67. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  68. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  69. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  70. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  71. dissimiles constant aeternaque materies est,
  72. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  73. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  74. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  75. discidio redeunt in corpora materiai.
  76. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  77. in gremium matris terrai praecipitavit;
  78. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  79. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  80. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  81. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  82. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  83. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  84. corpora deponunt et candens lacteus umor
  85. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  86. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  87. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.