De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  2. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  3. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  4. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  5. vites autumno fundi suadente videmus,
  6. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  7. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  8. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  9. tuto res teneras effert in luminis oras?
  10. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  11. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  12. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  13. concilio possent arceri tempore iniquo.
  14. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  15. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  16. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  17. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  18. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  19. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  20. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  21. quicque sua de materia grandescere alique.
  22. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  23. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  24. nec porro secreta cibo natura animantum
  25. propagare genus possit vitamque tueri;
  26. ut potius multis communia corpora rebus
  27. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  28. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  29. Denique cur homines tantos natura parare
  30. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  31. transire et magnos manibus divellere montis
  32. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  33. si non, materies quia rebus reddita certast
  34. gignundis, e qua constat quid possit oriri?