De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  2. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  3. qui posset mater rebus consistere certa?
  4. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  5. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  6. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  7. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  8. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  9. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  10. vites autumno fundi suadente videmus,
  11. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  12. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  13. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  14. tuto res teneras effert in luminis oras?
  15. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  16. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  17. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  18. concilio possent arceri tempore iniquo.
  19. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  20. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  21. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  22. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  23. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  24. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  25. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  26. quicque sua de materia grandescere alique.
  27. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  28. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  29. nec porro secreta cibo natura animantum
  30. propagare genus possit vitamque tueri;
  31. ut potius multis communia corpora rebus
  32. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  33. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  34. Denique cur homines tantos natura parare
  35. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  36. transire et magnos manibus divellere montis
  37. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  38. si non, materies quia rebus reddita certast
  39. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  40. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  41. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  42. aeris in teneras possint proferrier auras.
  43. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  44. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  45. esse videlicet in terris primordia rerum
  46. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  47. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  48. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  49. sponte sua multo fieri meliora videres.
  50. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  51. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  52. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  53. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  54. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  55. discidium parere et nexus exsolvere posset.