De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  2. e mare primum homines, e terra posset oriri
  3. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  4. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  5. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  6. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  7. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  8. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  9. qui posset mater rebus consistere certa?
  10. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  11. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  12. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  13. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  14. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  15. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  16. vites autumno fundi suadente videmus,
  17. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  18. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  19. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  20. tuto res teneras effert in luminis oras?
  21. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  22. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  23. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  24. concilio possent arceri tempore iniquo.
  25. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  26. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  27. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  28. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  29. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  30. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  31. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  32. quicque sua de materia grandescere alique.
  33. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  34. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  35. nec porro secreta cibo natura animantum
  36. propagare genus possit vitamque tueri;
  37. ut potius multis communia corpora rebus
  38. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  39. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  40. Denique cur homines tantos natura parare
  41. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  42. transire et magnos manibus divellere montis
  43. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  44. si non, materies quia rebus reddita certast
  45. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  46. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  47. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  48. aeris in teneras possint proferrier auras.
  49. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  50. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  51. esse videlicet in terris primordia rerum
  52. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  53. terraique solum subigentes cimus ad ortus;